Est locus in Franza, iuxta confinia Spagnae, 65Montalbanus habet nomen phamamque per orbem.
Non urbs, non villa est, verum fortissima rocca,
quae saxi vivi tribus est cerchiata murais;
tam bombardarum stimat haec batimenta crepantum,
quam stimat aut asinus moscas, aut vacca tavanos, 70qui multis giornis, quae multis plena sit annis.
Stat super excelsum montagnae condita dossum,
ad quem barbutae nequeunt ascendere caprae.
Hanc altris tenuit voltis dux ille Rinaldus,
ille paladinus Franzae, domitorque Maganzae, 75cuginus Sguerzi, franchissima lanza per orbem,
qui septem centos banditos semper habebat,
atque suis spesiis rocca pascebat in illa.
Ipsius a razza post longos temporis annos
exiit armipotens vir magnae Guido prodezzae: 80Guido valorosus, quo non generosior alter,
aut pace aut guerris opus esset fundere robbam.
Rex illum Franzae tenuit super omnia charum,
ficcatumque suo costato semper habebat.
Cuius ob egregiam formam, visumque galantum, 85capta fuit lazzo, dardosque recepit Amoris
bastardi Veneris, francorum filia regis,
quam Baldovinam pater ipse et Franza vocabat.
Non erat in cunctis leggiadrior altra paësis,
sola patri, matura viro, gratissima regno, 90quam non mortali generatam stirpe putabant
sed magis angelicam iurabant esse figuram.
Altera Pallas erat sensu, Venus altera vultu,
splendida donatrix, accommoda, larga vasallis,
sed tanto brasata sui tamen igne Guidonis, 95quod nunquam potuit minimam accattare quietem;
ast erat ignarus tam caldi Guido furoris,
et sine suspetto schenam voltabat amori,
deque suo beffas semper sibi fecerat arcu.
Interea pulchram giostram, similemque bagordo,