Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/57

Da Wikisource.

liber primus 51

Tandem conveniunt omnes in tempore poco.
Tota parisinos albergat Franza per agros.
Immo todescorum populi, Spagnaeque brigata
cuncta ruit, nec non italorum schiatta meorum.
140Nunquam tanta potest mundo simul esse canaia,
quanta baronorum tenuit gens clara Parisum,
et maraveia fuit tantos guardare cavallos:
pallazzos implent, stallas, sporcasque tavernas,
ad tavolam guazzant, squaquarant, faciuntque pelizzas,
145monzoiamque cridant, martellant, arma parecchiant.
     Baldovina sui propter Guidonis amorem
giornadam expectat, veluti sinagoga Mesiam.
Cernere namque virum quantum bene conterat hastas
optat, et arzones ut mandet mille vodatos.
150Ipsa, puellari circum stipante brigata,
nec non matronis centum centumque duchessis,
altum ad balconem doro vestita brocato
apparet mediis spalleribus atque tapetis.
Omnis in illius vultum se vista piantat,
155quem lacti et vino similatum nulla biacca,
nullus adumbrabat falso rossore belettus.
Ut nitidas inter stellas Diana coruscat,
sic inter bellas comparuit illa putinas;
per largum piazzae rutilantes gyrat ocellos,
160si charum possit Guidonem cernere casu.
Protinus ante illam volitans fraschetta Cupido
ecce representat quem vult meschina baronem:
ille venit, grossum montatus supra cavallum,
nec mancus paret de forzis patre Rinaldo.
165Quattuor ille facit, qua volgit redina, balzos
villanus Spagnae, coelumque imbrattat arenis,
ireque tres chioppas de calzis lassat in altum.
Huic mantellus erat nigrior carbone stuato,
piccola testa breves volteggiat semper orecchias,
170frontis et in medio facit illum stella galantum,
dente briam morsumque simul spumante biassat,