Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/77

Da Wikisource.

liber secundus 71

se parat impresis faciendis ordine coenae.
Colligit imprimis alcunos perque dedentrum
festucos terrae diffusos, perque deforam:
210tales sub nigro cacabi culamine steccos
rastellat, pinguesque facit saltare panizzas;
ne tamen indarnum tantus simul ignis avampet
admovet ad flammam poca satis arte padellam,
boientumque oleum pro assando pisce parecchiat.
215Baldovina virum submisse guardat et omni
libera cordoio prorrumpit in omnia risu
plena cachinnisono, retinens vix pectore milzam,
tantum namque hominem contemplat, quam sit ineptus
ille coquinalem manibus manegiare padellam;
220quem, nolendo etiam, fumus, bruttura camini,
ipse focus scottans peccata piangere cogit.
Nunc frontem, nunc crura manu, nunc detinet occhios,
frontem namque sugat troppum quae scolat ob ignem,
gambas namque tegit troppo quae ardore coquuntur,
225occhios namque fregat troppus quos fumus anegat,
quin etiam nasum fazzolo saepe colantem
moccat, et urgetur virdam maledicere legnam.
Illa magis ridens multum capit inde solazzum.
Quem risum advertens has dixit Guido parolas:
230— Tres cosas prudens Socrates mundo esse provabat,
quae cazzant hominem, faciuntque uscire decasam,
scilicet ignis edax, fumusque, uxorque cativa. —
Baldovina statim respondet: — Non tamen heus tu,
non tamen hanc ipsam curas deponere brigam. —
     235Talia dum laetis solegismant saepe cachinnis,
dantque levantque simul factos sine dente botones,
Bertus alegratur, parvumque approximat igni
quadrupedem zoccum, quem descum turba domandat.
Sternit eum quadam canevi stuppaeque tovaia,
240quam foggiam telae chiamat Cipada trilisum.
Bissolus, unguentum rognae qui acceperat olim,
sistitur in medio tavolae de more salini.