Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/81

Da Wikisource.

liber secundus 75

Ipse ad circandos solus vult ire paësos,
donec vel guerra patriam vel pace guadagnet,
quam regat et stabili firmet sibi regna governo;
tum Baldovinam, regali sanguine cretam,
355seu marchesanam faciat, seu iure duchessam.
Ergo ubi per mezam risposta quieverat horam,
sic Guido principiat: — Confundor, Berte, daverum,
nec scio destrezzam meritis retrovare parolis,
quae tibi demonstrent almancum quanta voluntas
360sit mihi pagandi pro tantis debita mertis.
Nos en guarda, precor, quam scalzos, quamque frapatos
quales nunc cernis, tales depinge, nec altrum
terrenum pensare velis nos prorsus habere,
quam quod ataccatum scarpis gestamus eundo.
365Tu tamen avanzans quantos natura benignos,
cortesosque facit, portansque a ventre parentis
tam gentilezzam quam povertatis amorem,
nos poveros miserosque simul, nos absque quatrino,
absque bagatino, morituros dente pedocchi,
370pane, vino socias, disfammas, omnia donas,
nosque saporito suades sermone voiamus
personae, robbaeque tuae remanere patrones.
Dii tibi, si guardant praestantes ulla pitocchis
commoda, pro nobis poverellis munera donent.
375Dum polus intornum coeli menat octo solaros,
dumque suo Titan mundum fulgore lusentat,
impregnans stellas, impregnans luce sorellam,
dum mare sgollaias tantarum sorbet aquarum,
atque undis tangit lunae tallhora carettam,
380semper erit Berti chiarissima fama Panadae.
Qua propter nunc iuro tibi, per quanta pitocchi
frusta pitocarunt panis, quibus omnia nostra
regna manent, sic sic nos Bertum posse Panadam
smenticare unquam, veluti sol smenticat ipse
385pandere giornificos nobis damatina cavallos. —
     Dixerat et surgens teneras cum coniuge plumas