Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/91

Da Wikisource.

liber tertius 85

imbolditque suos et corda in pectora tornat.
Sed velut accascat capitano saepe valento,
rumpitur in testa, sed se minus ille retirat,
140imo piat visto maiores sanguine forzas;
quove magis teritur piper hoc, magis halat odorem:
quove magis premitur palma haec, magis alta levatur.
Vult potius denso petrarum monte copriri,
quam turpi dare terga fugae, dicique codardus.
145Ergo casam quandoque pluens de sanguine tornat,
atque caristiam gallinis ponit ob ova,
quorum pars medicat testam, pars altera ventrem,
haec saldat plagas, panzae domat illa talentum.
At matris turbatur amor, desperat et inquit:
150— Mi fili, mi nate, rogo, quid rumpere tantum
te facis? ah per amore dei, sta, desine petras,
lassa bataiolas, quoniam tua fazza diabli est. —
— Vultis — Baldus ait — quod ego mihi dicere lassem
bastardum, mulum, sguatarumque, fiumque putanae?
155siccine communem tolerabo perdere famam?
est ne hoc oltraggio peius? vos, mater, adunque,
tam curate pocum nostrae decus omne casadae?
Me vantare volo, non tam simul esse gaiardum,
quam quod basto simul totam magnare coradam
160his, qui bastardum me chiamant, vosque putanam.
An beccus pater est Bertus, pro cuius honore
decrevi centum penitus dimittere vitas?
Cedite, mamma, precor, quid giovat plangere tantum?
cedite, me lapidum crebram instigare bataiam,
165ut maiora feram posthac animositer arma.
Quotquot ego azzaffo pueros, tot butto roversos,
nulla quibus nec forza valet, nec regula scrimae.
Tum me quisque vocat paladinum, meque gigantem,
namque guereggiandi me nullus in arte pareggiat.
170Primior ante alios saxorum millia scanso.
Attamen en, mater, sum sanus, sumque gaiardus,
non mancant homines qui me, dum praeparor, ipsis