Vai al contenuto

Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/93

Da Wikisource.

liber tertius 87

pars quoque calzoppans posito signale trisaltat.
210Baldus coltellum subitus de corpore tollit,
inque camisola velox saltare comenzat.
Principio simulat non posse adiungere metas
saltantis turbae, nec sustinet in pede saltum.
Mox aliquantillum stringhis gallone molatis,
215de pedibus scarpae, de testa bretta cavatur,
bindula cui tenuis ligat uno in fasce capillos.
Ipse galantinus tardos movet ante galoppos,
tam levis ut nullam stampet sabione pedattam,
inde pedem firmans dextrum curvansque sinistrum,
220tollitur agnello similis, similisve capretto,
qui stalla egressus currit, balzatque per herbas.
Sex primo in saltu brazzos capit ille tereni,
fortior at brevior balzus fit iure secundus,
tertius adiunctis pedibus pariterque dunatis
225se levat, et longe signacula quaeque trapassat.
Hinc nemo ulterius vult secum prendere gattam,
praesentesque viri forzam stupuere citelli,
et quod destrezzam paladini puttus haberet.
Praeterea si vult ad grossam ludere ballam,
230ballam quae vento crysteri turgida saltat,
disfidant alii, maiuscula turba, regazzi.
Accipit invitum Baldus, datur illico scannus;
scannum dextra rapit, digitisque accommodat illum.
Se parat ut ludat, fit pars, fit pactio, fitque
235ghirlanda intornum populi contrasta videntis.
Ingannare tamen stat coniuratio Baldum:
coniurant omnes excepto nemine contra
bontatem Baldi, qui animo, qui mente reala
semper it, et quemquam nunquam tradivit ab ovo.
240Quippe lonardistae pueri male ferre potebant
quod citadinellos urbis, primosque casarum,
ut Passarinos, Arlottos, Bonaque corsos
hic furfantellus villae, stronzusque Cipadae
vinceret et secum ludorum ferret honores.