Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/10

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
4 baldi

— Optime respondes, si vellem dicere messam.—
30Quo dicto vibrat scuticam, vibrandoque clamat:
— Non «amen», ast «ari» est, pru, sta, mala rozza, camina.—
Ille tremens poverellus ait:— Perdona, magister,
nescio gramaticam.— Boccalus menat un’altram,
unde cito respondet ei callante secunda:
35— Ianua sum rudibus.— Risu tunc Baldus et omnes
se buttant herbae, seguitat sua coepta Bocalus,
datque alias centum nudo sine fine quaderno,
sic ve sculazzatus, Baldo mandante, fugatur
per sylvas, nec plus oltra comparuit ille.
40Ast, ubi conditio patuit turpissima cagnae,
non disgroppantur Pandraghae vincula sic sic
per dominum nostrum; sed strictior illa tenetur, ad cuius guardam stat Falco provistus in armis,
dum duo busta simul comites soterare parecchiant.
45Centaurus, nec non pariter Moschinus abirat
quaerere marmoreum, quem vidit nuper, avellum,
in quo binorum deposta cadavera stabunt,
donec iudicii giorno taratanta sonetur.
Giubertus, Cingarque simul cum torzibus ibant
50tollere Lonardum, portareque iuxta Guidonem.
Baldus retro manet solettus, et ossa parentis
componit pheretro, violas et lilia spargit
perque super corpus, perque altum, perque dabassum.
Ghirlandam lauri merito dat tempora circum.
55Inque manu eiusdem floret frons congrua palmae,
congrua victori tot guerris, totque baruffis.
Centaurus tumulum lactis candore biancum
reppererat, qui sic vasto fabricatur in antro.
Inter montagnas alias, quas nigra nigrorum
60turba Sathanorum, Pandraghae astretta parolis,
huc tulit, est Metrapas, quae lunam altissima toccat,
portat et in testa semper nebulosa capellum.
Ipsius in fundo scurissima tumba cavatur,