Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/101

Da Wikisource.

liber vigesimus tertius 95

Bestia Boccalus nescit quis retro goiolet,
640nec comprendit adhuc qualis molinarus agrezzet,
saepe caput voltat si factum cernere possit,
nempe videt stimulum, sed non videt ille biolcum.
Ut procul astarunt, trat Baldus ab ore petrellam,
cum qua per gentes prius invisibilis ibat,
645atque suam charo faciem scovertat asello,
qui, licet exterius beretina pelle tegatur,
signorile tamen Baldi quum praespicit actum,
protinus alzatis se gambis rizzat, ut ille
rumpere qui voiat cum mula virginitatem.
650Brachia dat Baldi collo, musoque bavoso,
discretus velut est asinus, dat basia bocchae.
Non potuit Baldus non magnum rumpere risum,
quando tanta sibi tunc machina venit adossum;
attamen, ut cunctis erat ille benignior altris,
655qui cortesiae causa discommoda nescit,
saepeque vilificat se met gentilis ad omnes,
sustinet amplexus atque oscula foeda Bocali,
et quater eiusdem per se desgratia fleta est.
Postea, de sociis si sciret forte coëllum,
660chiedit, at ille asini cum bocca raggiat et urlat,
nec brancare potest Baldus quid ragget et urlet.
Ergo dum lingua, manibus quoque, dicere nescit,
annuit almancum, scossisque moteggiat orecchis:
ut Baldus, sese quo praeparat ire, sequatur.
665Baldus it a tergo, plantasque observat aselli.
Non procul ecce iterum venit obvia pulchra puella,
quam modo cum secum falsus Pasquinus habebat.
Ipsa quidem tunc sex animalia fune ligarat:
taurum, aprum, lyncem, simiam, vulpemque, cavallum,
670retroque tirabat, posita feritate, tot agnos.
At propius Baldo venienti quando propinquant,
protinus incipiunt calzis et cornibus atque
morsibus obniti, cercantes rumpere cordas.
Miratur Baldus, remanensque interrogat illam: