Vai al contenuto

Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/111

Da Wikisource.

liber vigesimus quartus 105

Sed Cingar comitesque alii, facto agmine, currunt,
inque illas squadras intrant ut fulmen et ignis.
Ipse gigas clamat: — Nunc est et tempus et hora
210sacrificare Deo vacchasque, hircosque petulcos. —
Sic dicendo, probat qualis sit tempra bachiocchi.
— Ah porcinaiae — cridat Falchettus et Hippol, —
vos ne putavistis nos qualchos esse maruffos,
scilicet agnellos, pegorasque trovastis, et haedos,
215ut pensaretis sic nos mactare diablo? —
Talia bravando feriunt tutavia, nec ullum
sparagnant colpum, testasque ad sydera mandant.
Septem mille homines sunt, qui sua ferra cavarant,
et Baldum assaltant propter riscodere porcam.
220At celer altorium dat Falco, et Cingar, et Hippol,
Moschinusque, aliique simul, qui tempore curto
mortorum ingenti fabricarunt aggere montem.
Turba puellarum fractis fugit inde carettis,
smarritaeque sinus lacerant rumpuntque capillos.
225Non bonus hic perdit Boccalus tempus, at illas
protinus inseguitat chiamando: — State ribaldae,
state putanellae, quia vos frustare bisognat.
Quo, quo? State, inquam, ola, spettate, quo itis?
quo ve scapinatis? Mea nunc vendetta fietur.
230Siccine me nuper vacchae fecistis asellum?
siccine grattastis mihi schenam pectine boschi? —
Haec referens, portat scoriadam forte trovatam,
qualem Vegnesae vidi, quum boia putanas
per Merzeriam frustat, frustandoque currit,
235tandem arrivatas chioccat, tozzatque tapinas:
attamen alquantum sferzam leggerius offert,
dum capat in teneras damas, niveasque putinas;
tantum scarcossas vecchias, lippasque stryazzas,
et rofianazzas stafilatis tozzolat aspris,
240terga quibus parere facit persutta Labruzzi.
Non «pietas» valet hic non «perdonanza» cridari,
nam mercadanti Boccalus fecerat aures.