Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/12

Da Wikisource.
6 baldi

100hinc atque hinc sannae vista panduntur acerba.
Non griphonus habet nasum, harpyaque becchum,
tam durum, sodumque, aptumque forare corazzas.
Barba velut becchi marzo de sanguine pectus
concacat, et magno foetet puzzore bavarum.
105Plus asini longas huc illuc voltat orecchias,
deque cavernosis oculis duo brasida vibrat
lumina, quae diris obscurant sydera sguardis.
Serpentis caput est pars vergognosa davantum,
codazzamque menat pars vergognosa dedretum.
110Gambae subtiles pedibus portantur ochinis,
sulphureumque magro culamina spudat odorem.
Tunc ibi Virmazzus Moschino parlat in aurem,
orat et ut vadat sociis hanc dire novellam.
It via Moschinus, Baldum trovat, omnia contat.
115Cingar erat giuntus tunc tunc, tuleratque Lonardum.
Sic Giubertus adest cum Cingare, Falco vocatur.
Itur et insemmam, cupiuntque videre diablos,
si sit tam bruttus quam pingere vulgus avezzat.
Iamque subintrarant tacito cum murmure tumbam,
120cuius in ore trovant vacuum sine tegmine saxum.
Centaurus latet hic quodam cantone copertus.
Surgit et incontra veniens cum calce legero,
voceque summissa parlat:—Guardate, fradelli,
ad mancam guardate manum, niger ecce diavol.—
125Sic dicens illum, digito monstrante, palesat,
qui, licet astutus sit spiritus atque sotilis,
non tamen a Baldo se se putat esse vedutum.
Ergo facit danzam, guardat, sotosoraque voltat
librum sacratum Pandraghae, vixque videndo
130esse putat verum quod sit liber ille tremendus,
quo rex Luciferus, quo gens inferna ligatur,
quapropter saltis balzat matazzus alegris,
scambiettosque facit varios, fingitque morescam.
Compagni rident inviti, labraque chiudunt
135saepe sibi stessis, propter retinere cachinnos,