Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/130

Da Wikisource.
124 baldi

se post Tesiphonam, stantem guardare baruffas,
100providus avventat: fors fors ita briga calabit.
Illa fugit stridens, nigrasque cridoribus auras,
spezzat, et interdum Baldum conversa menazzat.
Mox grignat dentes et acerbos pandit hiatus.
An vidisti unquam rabiosam currere cagnam,
105quae dum incalzatur bastonibus atque cridore,
fert inter gambas codam, testamque revoltans,
candentes ringit dentes, bau bauque frequentat?
Sic mala vecchia facit, Baldo seguitante dedretum.
Ipse volans iam iam sperat zaffasse, sed illa,
110spiritus, ante fugit, cui se male corpus adaequat.
Versus montagnae culmen rapit illa caminum,
quo circum circa vallis spatiosa seratur,
istaque flamiferos vomitat montagna vapores,
sulphureisque facit nasum obturare latrinis.
115Vecchia ribalda, nihil curans ascendere montem,
rampegat et capras ita rampegando superchiat.
Insequitur Baldus quo se viat illa, nec aspros
tunc guardat steccos, spinas, rupesve, petrasve:
destinat illius nunquam lassare pedattas.
120Dum sic urget eam, desertum callat in unum,
quo non strada fuit mundo saxosior unquam.
Nunc guidat ad bassum, nunc coelum scandere paret.
Cuius plena nigro puzzant confinia fango,
qui supportantem vix Baldum fangus amorbat.
125Non illum curat, clauso sed lumine drentum
saltat, et in putrida se totum fece volutat.
Nunquam porcellus pantano pulchrior exit,
ut desdegnatus tunc fango Baldus ab illo
se cavat, et multum portat paladinus afannum.
130At paladinorum labor est preciosior auro.
Praeterea post terga sibi pluviosa ruinant
nubila, quae mista cum grandine cuncta fracassant.
Fulgurat intornum densis caligo tenebris,
turbineosque movet nunc hinc, nunc inde balenos.
135