Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/136

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
130 baldi

315lite comenzarent ongis rictuque canino.
Ghelpus adentavit morsu, canis instar, aguzzo
Gibelli digitum grossum, nettumque taiavit,
proque triumphato spolio portabat ubique,
ut diuturna foret proprio vergogna fradello.
320Ille similmenter digitum, qui dicitur index,
dentibus abscindit Ghelpho, prorsusque revulsum
devorat et portat palesum more triumphi.
Dextra manus Ghelphi pulices cum police mazzat,
laeva Gibellini mortaros indice leccat.
325Hic ego prostravi totum giottonibus orbem,
hisque macellariis rubefeci sanguine terram.
Dicite: quid nostra haec praesens brigata valeret,
si mea non adsit proles, quae spezzat, aterrat,
quae sotosora trahit totque urbes totque governos?
330Ghelphus vult dextra banda gestare penazzum,
ast et converso Gibellus parte sinistra.
Hic per traversum taiat quaecunque taiantur,
illeque per longum penitus vult cuncta taiari.
Millibus in fraschis, bagatellis atque fusaris,
335cuius sit sectae studiat gens pazza videri.
O bene gens pazza, o insanis et absque sapero!
Hinc melius quam vos animabus tartara persis
repleo, nec lasso veram succrescere sectam
atque fidem Christi, quae totum subderet orbem,
340mille ruinasset Turcos, si mille fuissent,
quando assassinus Ghelphus et ladro Gibellus
non tantae in mundo sparsissent semina pestis.
Ergo per umbrosum facienda est danza baratrum,
quod via reperta est per me tutissima tandem,
345unde fides Christi paulatim lapsa ruinet,
dum gentes italae, bastantes vincere mundum,
se se in se stessos discordant, seque medemos
vassallos faciunt, servos, vilesque fameios
his, qui vassalli, servi, vilesque famei
350tempore passato nobis per forza fuere.