Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/14

Da Wikisource.
8 baldi

qui prior inferno misit per forza cavezzam:
tu scis, ipse scio, scit Pluto, sciuntque diabli,
quos nunc ad virgam traxit, posuitque cadenae,
175nunc bastonavit, fecitque vogare tapinos.
Ecce magus Thebittus adest, destructio regni,
atque Picatricis sculpita tabella magistri,
per quam cum numeris ad amorem quisque tiratur.
Picta Michilazzi patet hic proportio Scotti,
180qua sex effigies cerae, mox una piombi
fingitur, influxu Saturni, ac daemone Martis,
unde per incantum miracula tanta fiuntur.
Ecce idem Scottus, qui stando sub arboris umbra
mille caractheres circo designat in arcto.
185Quattuor inde vocat, magna cum voce, diablos.
Unus ab occasu properat, venit alter ab ortu,
dat mediusque dies terzum, septemtrio quartum.
Consecrare facit fraenum conforme per illos,
cum quo fraenat equum nigrum, minimeque vedutum,
190quem quo vult tanquam turchesca sagitta cavalcat.
En quoque designat magus idem in littore navim,
quam levat in nubes, octoque per aëra remis
navigat, et magnum tribus horis circuit orbem.
Humanae spinae suffumigat inde medullam,
195atque docet magicis cappam sacrare parolis,
quae dum sacratur, sentita per aëra strident
murmura spirituum, quia nos per forza tiramur.
Hanc igitur cappam, seu mantum, sive gabanum
quisquis, seu maschius seu foemina, mittit atornum,
200non vedutus abit quocumque talentus avisat.
Artaus en gladius, qui atrigat flumina, siccat
pascola, grandineat fruges et amazzat osellos.
En cessat calamita sibi coniungere ferrum,
si baptizatur, sed cor de pectore scarpat,
205atque hominum carnes in amoris vincula groppat.
Cernis Apollonium Thianaeum? mox saracenum
incantatorem Granatae? deinde Magundat