Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/16

Da Wikisource.
10 baldi

Hi quoque ridentes se noscunt esse gabatos.
Vix quibus adiunctis Malacoda ruinat, et ipsum
insequitur Marmotta furens, Satanasque tricornis.
— Quid, Pandraga, petis; quid nos, Pandraga, molestas? —
245Cum vero nullam Pandragam adsistere cernunt,
sed tantum magicae Rubicanem stare magistrum,
o puta si rident, scherzantque insemma gaioffi!
Astaroth in furiam properat, sic Belzebub unum
portat forconem, seguitat Malabolza, nec asper
250Grafficanis, habens rascum, succedere tardat.
— Quid, Pandraga, spias; ut quid, Pandraga, ruinas? —
Asmodeus adest, Alchinus, Molchana, Zaffus,
Taratar et Siriel, omnes facto agmine sbraiant:
— Quid, Pandraga, novi est; ad quid, Pandraga, vocamur? —
255Stizzaferrus item, Melloniel, Acheron adsunt,
quos Malabranca sequens Ciriattum guidat apressum.
Magnum quisque facit tenebrata per aëra murmur:
— Quid, Pandraga, iuvat; quid te, Pandraga, talentat? —
Zaccara, Scarmilius, Paymon, Bombarda, Minossus
260denique concludunt festam, dicuntque medemum:
— Quid, Pandraga, iubes; quid nam, Pandraga, comandas? —
Postea, scoperta Rubicani fraude, cachinnis
talibus urlabant, quod terrae motus et ipsum
nimborum tonitrum, coelique ruina videtur.
265Unde viri virtus Baldi generosa repente
se levat, et tollens animos in corde feroces
irruit in medios, brando rutilante, diablos.
Belzebub, ut princeps aliorum, baiat in auras
more canis, bruttamque aciem rastellat in unum.
270Tamburrinus adest gobbus Garapellus, et, ipsum
tamburri ad lypitop — Arma, arma — cridatur ubique.
Belzebub a tombis, solo sofiamine corni,
evocat armatos sex centum mille diablos.