Dudum cartellos in te per ubique tacarat, 30ut seu tu mundo, seu foret ipse prior;
at tu sprevisti secum brigare superbus,
cum sis rex, et cum rege sit ille minor;
unde raquistandi regnum sibi voia venivit,
quo tibi certandi scusa niuna foret. 35Ante senatores Formicas venerat ille,
cui data communi laude bachetta fuit.
Se prius indignum tanti accusavit honoris,
mox tamen impresae cingitur ille datae.
Formicarum ingens bellaxque exercitus arma 40induit, et Moscas contravenire parat.
Ponitur in punto campus, gens, tela, cavalli,
banderae, lanzae, busa metalla simul.
Sed quia per varios audit rex ipse spiones:
quinque coronatos castra menare viros, 45non audet tantae se impresae accingere solus,
at petit antiquae regibus arma lighae.
Quattuor acciti reges cito tela parecchiant,
perque Alpes veniunt agmina, perque fretum.
Prima Pedocchiorum comparsa est zurma bravorum, 50quos rex a Cutichae clymate Furfa guidat.
Armant hi duris tegnae sua corpora crustis,
Zanninumque fabae quisque cavalcat equum.
Caganiellus item Formicis portat aiuttum,
qui Pulicum caricas ducit otanta rates. 55Boscosam sub iure suo tenet ipse Lasaenam,
eius et imperio sylva canesca datur.
Gens haec atezatrix leggiadro corpore saltat,
vincit et aethiopas bruna colore nigros.
Eius ab humana vix ungue corazza foratur, 60Orlandi ut fuerit scorza fadata minus.
Venerat et Cimex, Putrifola nomine, qui rex
totum Lettiriae per mare sceptra tenet.
Gens sua Lympirides equitat, quae nocte vagantur,
itque coruscantes nocte cagando focos,