Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/166

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
160 moscheidos

Saepe simul naves urtant, spezzantque vicissim,
et linquunt tabulas per freta larga suas.
Unde marinari iam temnunt iussa paronum,
quaeritur at vitae scampus ubique suae:
105qui brancat tavolam, qui remum, quique coëllum.
qui despoiata veste nodare parat.
Hac, illac, fustae balzant, grandesve caracchae,
huic temo, huic velum, spiccus huic arbor erat.
Sanguileo flexis et Scannacavalla zenocchis
110stabant, unde suis vota tulere deis.
Sanguileo favae vult sacrificare Zaninum,
cuius sit pellis digna gonella Iovi.
Scannacavalla duos Serapicas, tresque Pedocchios
Myrpraeda, et magnae busta Cosinus Apis.
115His etenim sperant votis rehavere bonazzam,
nulla sed his votis chinat orecchia deûm.
Unius ob causam scelerati nempe guereri,
mitigat iratos nulla preghera Ioves.
Siccaboronus is est, qui solus despicit undas,
120seque facit beffas aequore posse mori.
Solus dispresiat coelum, tonitrumque menazzat,
solus in instanti morte petezat aquas.
Biasmat eos, qui sic genibus fant vota pigatis.
Imo Iovi zurat: velle scanare Iovem.
125Saepe ficas coelo monstrat, scopritque culamen,
saepe travaiatum percutit ense fretum.
Fortius unde illud percussum mugit, et altis
bagnat hiperboreum saepe Booten aquis.
Horrendos offensa tonos dant nubila sursum,
130mox aperit gravidos imbre ruente sinus.
Siccaboronus opem vult navi tradere solus;
dumque studet cordas solvere, frangit eas.
Quando comandabat, si non obeditus ab altris
praestus erat, miseros praecipitabat aquis.
135Non dicit — Guarda, — sed buttat in aequora multos,
hac libare suam noverat arte ratem.