Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/19

Da Wikisource.

liber decimus nonus 13

namque supratuttos vult solum Lucifer illum,
qui dare (si scampat) grandes sibi debet afannos.
Cingar abrazzarat se cum Rubicane, diuque
nunc gambarolis, nunc forza, nunc ve rasone
350exercet lottam, tentans deponere sottum.
Sunt ambo astuti, sunt cimae, lanaque fina,
pettenanda (velut dicunt proverbia) saxis.
Falchettus bruschis Libicoccum pascit ofellis,
qui bene passutus nimio lignamine boschi,
355vult scapolare viam, sed non scapolare dabatur.
Falco manu laeva tenet hunc, dextraque sedazzat,
burrattatque illi solido bastone farinam.
Huic dare se provat Sathanas quandoque socorsum,
quum tamen extra pilos polvinum surgere guardat,
360quantum stare potest, stat dislongatus ab illis.
Zaffus afrontarat Centaurum fortibus ungis,
at valeat Virmazzus eum stimare nientum,
si duo diavoli non illum semper agrezent.
Calcabrina retro falsus traditorus aferrat
365per caudam, firmumque tenet, nec senza casonem:
nullos namque potest sic calzos trare cavallus.
Dum tirat ergo unus retro, multum alter agraffat,
tertius en daemon fert Gambatorta tenaiam,
Centaurumque omnem nunc hinc, nunc inde tenaiat.
370Ille sed, a tali muscarum sorte feritus,
dum sentit streppare codam, picigare culattas,
sentit et ad nasum pariter montare senapram,
cum bastone giocat, caudamque rescodit ab illo,
dansque manum Zaffo per cornu buttat aterram,
375unde tenaiarum tantummodo restat arengus.
Non procul hinc Moschinus erat, Draganizzaque secum
affrontatus habet multo sudore travaium.
Hoc tamen in medio Malatascam Baldus amazzat,
qui mortus fugit huc, fugit illuc absque corada,
380fertque suam testam, quam troncam Baldus habebat.
Inde Malacodam per caudam praestus achiappat,