Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/281

Da Wikisource.

saggio di varianti della tuscolana 275


ista fideli percuperet familiari? Ut autem sis felicior, haec irremediabilia fore velimus et in his voluptatibus te nestoreos agere dies divi concedant. Vin scire quod tuum beneficium erga me sic bene tibi desiderare commovit? arrige aures, bricone. Divinum quippe volumen Merlini Cocaii mihi furtim surripuisti, mox omni latrina merdolatius imboazzanter ad lucem venire fecisti. Audiat terra, coelum, mare, Plutoque causam falsificationis eiusdem voluminis praeclari, et subtiliter universis tuae sceleraginis rebus fantasticatis iratus aetheris arbiter te summo de troni solio fulmine devoret. Scelerate, proterve, ribalde, ladro, sacrilegiis plenissime, venisti iam pridem ad me, nescio quibus lusenghis, petere veniam ne te amplius per expressum zaratanum, subdolum, falsum, ribaldonem manifastarem. Quando quidem quotidie sentiebam te super bancos et pulpitos predicare et zaratanizare, ubi vendebas bissolos, impiastros, cerottos de stercore canis compositos, probans esse optimum ad expellendam rognam cerottum. Avantabas quin etiam te sanare absque bragherio rotturas, cavare dentes, foecundare mulieres, purgare oculorum pannos et catharates, extirpare petras, et omnia haec absque dolore faciebas, immo facere dicebas, quosdam componebas siroppos, pilulas, unguentos, confectos quos falso appellabas dragantes, dyaquironem, elefanginas, crocias, aureas, sine quibus et caetera. His ego tuis ribaldariis motus, per quas non modicas acquirebas pecunias et homines perimebas non tuli, imo te per strionem pubblicassem, ni subito venisses ad veniam. Ego benignus cessi, mox humiliter nostris in penetralibus accepi, ubi nostras lucubrationes aliquantillas ostendi.

Tu tamen fraudolenter me inadvertente poema praeclarissimi poëtae Merlini Cocaii macaronicum robasti, corrupisti, falsificasti, et multa non sua interposuisti, et plures libros surripuisti, quos tibi tribuere volebas, manigolde, furcifer malignissime. Esset enim sacrificium non modicum Deo gratum te scortegare, homo pessime, non homo sed bestia, diabolazze; praeterea sic imboazzatum, castratum, totum ab illo mutatum stampare fecisti. Quid promerebat vates inclitus sic a te viciari? Utique causa vindicandi te, quoniam tuas insectabar malignitates? Simulator pessime, quem de Ganelonis maganzesi natum iudico et quem patefacturus sum per barrum, per ladrum, per rofianazzum. Vade in malam crucem et quantum Ovidius Naso desiderat in Ibin multiplicatum millies in te nunquam deficiens veniat.