Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/290

Da Wikisource.
284 appendice


III

Merlini Cocaii
APologetica In Sui Escusationem

Quisquis es, o tu qui meum hoc grassiloquum perlegendo volumen ridere paras, ride, sed non irride, quia si dementer irridendo rides, alter Marguttus rideas irrisus. Verum quoniam experientia nos omnes esse medici volumus, sic omnes aut interpretes aut correctores librorum esse presumimus. Audiant itaque huiusmodi correctores et faciles aliorum emendatores et antequam me corrigant apologeticam istam legere dignentur.

Ars ista poëtica nuncupatur ars macaronica a macaronibus derivata, qui macarones sunt quoddam pulmentum farina, caseo, botiro compaginatum, grossum, rude et rusticanum; ideo macaronices nil nisi grassedinem, ruditatem et vocabulazzos debet in se continere. Sed quoniam aliud servandum est in eglogis, aliud in elegiis, aliud in heroum gestis diversimode necessarium est canere; verbi gratia de rustico Zambello scribens dicam: «o codesella», ecc. Iterum de barba Tognazzo: «est verum quod nos o cara brigata chilò», ecc.

Hoc parlandi genus rusticanum rusticis convenit. Parlatio vero minus grossa tempestatibus maritimis, bellorum descriptionibus et quibusvis rebus non rusticanis applicanda est.

Si tamen in aliquibus locis succurrit loqui aut de Deo aut de sanctis, indignum et vituperabile esset non uti latinitate aliqua, non tamen tam alta quod videatur lapis preciosus limo sepultus et gemma porcis anteposita.

Ideo post musarum macaronicarum suffragia quandoque Thaliam invocare ubi condecet voluimus.

Mordebor tamen a multis quod utor carminibus nimium incompetentibus, maxime: «se cagat adossum», «passare delaium», «dicendo nientum», «non erat anchoram», «non erat appenam», et innumerabilia quae grossolaniter proferre debemus. Immo veram