Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/31

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

liber vigesimus 25

135Miracli bramat tamen huius cernere causam,
vultque quod effectum penitus sua vota sequantur.
En se despoliat nudum, retinetque mudandam,
ut nodare queat speditus, agente bisogno.
Stant ibi perplexi: quid voiat inire Fracassus.
140Quos pregat ut pariter cum secum corpora nudent.
Id faciunt omnes, metuentes forte negari.
Ergo gigas, duro qui magnas corpore forzas
altus habet, nec se putat Herculis esse minorem,
extirpat vecchiam manibus de littore querzam.
145Hinc tirat e fodro cortellum, panis ad usum
semper adopratum, cui brachia quinque misura est.
Hoc totam querzam disfrondat, more stropelli,
moreque flexibilis virgae, qua vigna ligatur:
et faciens partem, quae grossior extat, aguzzam,
150ingentem fustum calcans in littore ficcat,
ut ficcare solet steccos oselator in agris,
seu quum pernices, seu quum vult prendere quaias.
— En — Boccalus ait, — porros mangiare bisognat. —
Baldus cum sociis ridet, multumque Gibertus
155miratur tantis de forzibus esse gigantem.
Ecce magis fretolosa ruit prestezza balenae,
namque suis sentit costis intrare cavecchium.
Quo facto, longam drittamque rafrontat abetem;
hanc quoque tam facilem, ruptis radicibus, extrat,
160quam facilis tenero scalogna cavatur ab horto.
Undique dispennat tronconem frondibus, atque
vult habeat formam remi, vogare parati.
Haec abies scusat remum; haec querza, tereno
inficcata, dabit forcam, cui remus apoggiat.
165Tum bene fundatis pedibus, distendere schenam
incipit, et vogat balenae contra viaggium.
Contra, inquam, cursum balenae remigat, et non
onziolam lentat, magis imo magisque reforzat
terribiles tanto schenae conamine brazzos,
170ut per nervigerum strepitent ossamina corpus,