Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/315

Da Wikisource.

saggio di varianti della toscolana 309

Cui brancata quasi sub rete Cupidinis inquit:
— Tu quoque qui sensum te prodis habere superbum
da prolem nomenque tuum genus atque tuorum. —
Baldus respondet: — Calicuttus nomine dicor,
natus adulterio monachae fratrisque Stopini.
Me conceperunt gesiae devote sub ara,
postea Plutoni de me fecere sigillum.
Sum devotus ei, donavi corpus et almam.
Ergo meum regem dominumque catare procazzo,
me mare, me tellus, quanto magis astra refudant.
Si non esse dei potero, volo, sumque diabli. —
Has desperati stupuit regina parolas.
Mox qui sint alii semper magis aspra dimandat.
     Cingar ait: — Postquam scire optas, o alta Maëstas1,
qui sumus et qualis nostra est generatio, dicam.
Sum scarpacinus, scio repezzare zavattas.
Sed quia disfaciunt dates, tavoleria, cartae,
ac reliqui ludi poveros, mea cuncta zugavi:
martellum, gucchias, lisnam, sparamenta, didalum,
formas et secchiam, spaghi quoque fila, tacones,
post haec ammisi ludendo sponte cerebrum.
Quapropter stygias eo desperatus ad oras.
Falchettus
     At me sub muc lech fecit Garaminga Ribagam
nec bra convaluit, nec bru, nec zonzia moschae,
hoc aenigma cupis dissolvere? funde stranudum.
Hircanus
     Sum cui tres charites coelo demisit ab alto
Iuppiter, ut redeat mea patria candida, quae nunc
nigra fuit, turpis, Cifautti squallida morbo2.
Hippol
     Sum qui squarzo lupos cum dentibus, inque menestram
illorum carnes comedo non absque cuchiaro.

  1. Maëstas, surripit «i» causa galantariae.
  2. Declarationem horum carminum cras dicam.