Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/35

Da Wikisource.

liber vigesimus 29

sed quo plus chioccat, plus mancum vulnerat ensis.
280Ergo viam gittat spadam, plenusque furore
se parat expectans: quod maxima testa resurgat.
En iterum stizzosa menat cum dentibus unum
terribilem morsum, sperans sorbere gigantem;
sed Baldus, qui nudus erat tunc corpore, tostus
285saltat, orecchionem manibus prendendo duabus,
fortiter hunc retinet, subitus quoque Falco subintrat,
atque aliam sudando prius zaffavit orecchiam.
Cui tamen altorium donat Moschinus; at illa
granditer exululat, stridisque assordat Olympum,
290fatque sibi forzam, pro se retirare sotacquam,
sed non posse datur, caudam retinente Fracasso,
nec sua testa sibi est in libertate primaia.
Illa tirat giusum, susum retirantibus istis,
quod fieri non posse tibi fortasse videtur;
295accascasse tamen sic sic monimenta recordant.
Talia dum fortis Baldus sociique maneggiant,
ecce iterum sprovistus adest pirata Lyronus.
Hic simulac persam cognoverat esse galaeam,
quam sibi sustulerat Baldus, Baldique sodales,
300hos quaerit, giuratque illis mangiare coradam.
Et iam sex centum leucas passarat aquarum,
atque Zibeltarri per stricta canalia corsus,
ire per oceanum spretis praesumpserat austris,
et voltans proram contra afros parte sinistra
305venerat in pelagum, non ante vogabile maium,
cui sedet oppositum montagnae culmen adustae,
quae, quia sustentat cervice solaria lunae,
mons Lunae dicta est, quae busa est tota dedentrum.
Has Lyronus aquas sulcat, cercatque nemigos,
310blasphemat coelum, quoniam non retrovat illos.
Armatas secum numero fert trenta galaeas,
in quibus ad remos noviter per forza ligarat
mille zenovesos, Colicutti ad littora presos,
quos Mutinae princeps Philofornus duxerat illuc,