Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/65

Da Wikisource.


LIBER VIGESIMUS SECUNDUS

Nunc bastum caricare tuum, mea mula, gravoso
est opus incarico, sub quo sudando cagabis,
atque fachinando foenum speltamque padibis.
Tu mihi monta susum, tu mecum, Grugna, cavalca,
5nanque necessamur coeptum complere viaggium.
Malferrata licet pedibus sit chiucchia davantis,
importanza tamen multa est acatare poëtam,
illum barbatum, vecchium, grassumque poëtam,
quem praecedentis sub fine voluminis esse
10dixisti apparsum Baldo, Baldique brigatae.
Ut tamen ad plenum vatis chiarezza cotanti
nota sit, historiam primo repetamus ab ovo.
     Est lagus Italiae, Degardam nomine dicunt,
quem mea cantavit soror olim Gosa Maderno
15tempore quo Gardon vastabat regna Monighae,
inque Rivoltella cathedrabat papa Stivallus.
Hoc de ventre laghi grandis flumara cavatur,
quae, qua Pescheriae rocchae fortezza menazzat,
trottat praecipiti per pascola virda camino.
20Menzus habet nomen, qui fregat moenia Godi,
donec Mantoae muros circumfluit urbis,
parque fit oceano, quum vastis calcitrat undis.
Ast ubi perque urbem properat, circumque muraias,
ventronesque menat zosum, cagatoria purgat,
25en iterum stringit ripas, fit flumen, et ancum
currit ad ingentem retrovare Governolis arcem.