Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/71

Da Wikisource.

liber vigesimus secundus 65

concipitur, spudat, clausisque eructuat occhis.
Baldus id advertit, suspiria Cingaris audit,
et mussando suis cum compagnonibus, inquit:
210— Em em, stat freschus, colmus est saccus et arca. —
Illi non possunt non risum promere, quando
Cingaris advertunt, dum se confessat, afannum.
Quem suspirantem, quem fazzam saepe sugantem
contemplant poverum, stanchisque dolere ginocchis.
215Confessus tandem, fuit assolvestus ab illo,
cui datur, ut potuit credi, penitentia grandis.
Omnia promittit Cingar; gran cosa parebit,
si de promissis attendet forte mitadem.
Illico se tollens a confessore, scapavit,
220promittitque Deo: posthac, dum vita manebit,
non confessandi plus oltra piare fadigam,
qua non est maior, qua non stentatior altra.
Talibus exactis, surgit Merlinus et inquit:
— Eya cavalleri, quae vos indusia tandem?
225Non est tardandi, quum tempus habetur agendi,
vos estis mundi, vos netti, benque sgurati,
quae tardanza trigat? tantum peccare cavete.
Peccantes iterum grandissima poena moratur. —
Dixerat et nullo biscottos zuccare factos,
230persuttumque satis ranzum, modicasque nosellas,
apponit tavolae, cunctosque sedere comandat,
excusamque facit de rerum paupere mensa.
Denique post epulas et aquati pocula vini,
hos menat introrsum, petramque levare molini
235praecipit: huic paret fortissima schena Fracassi,
dimidiam removet montagnam, vastaque rupis
bocca scovertatur, per quam datur ire facultas.
Tunc Merlinus ait: — Tombam rugate per ipsam.
Nil dubium, magna hic ventura catabitur, ite. —
240Baldus it in prima: descendit mille scalinos,
succedunt alii, solo remanente Cocaio.
In fundum scalae porta ingens clausa trovatur,