Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/74

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
68 baldi

315quae cavet anguillis soccam, ranisque camoram.
Suntque illic oleo caldaria plena boiento,
ut Bariletta docet predichis, fraterque Robertus;
frizere padellis quis ranas posse vetabit,
anguillasque illas ad arostum ponere speto? —
320Talia dum rident socii, compagniter ipse
Baldus in aspectu magno se lanzat in auras,
leggiadrusque cavans brandum scrimire comenzat,
intornumque agilis ventos colpizat inanes.
Cingar in instanti trat de gallone spadettam,
325verdugumque habilem cum cappa ferre stocadas,
subque rodelletta se totum curvus abassat.
— Quid tu — inquit, — bravas? pentibis forte, pochettum
stimo bravamentum rofiani, guarda, sta saldus. —
Sic dicens, tractum tres colpos fecit in unum,
330mandrittum, puntamque statim, celeremque roversum.
Baldus cuncta schivat, nec semet aretrat un’onzam,
ridet et it circum, nec adhuc tirat, imo repossat,
miratque attentus quod Cingar porrigat unum
ante pedem; quod si faciet, sotosora tomabit.
335Ergo piatonadam distesam denique menat,
et pede supra pedem posito simul, ecce repente
Cingar humi cascat, culoque sigillat arenam,
namque, pedem proprium calcatum sub pede Baldi
dum retirare putat, propter scansare roversum,
340non potuit subito, Baldi sub calce retentus.
Inde statim, Baldo plantam relevante retrorsum,
in schena tomavit humi, iacuitque stravoltus.
Omnes quam subito laetos movere cachinnos!
Cingar et ipse ghignans sursum levat illico, cridat:
345— Eya cito, fratres, quid statis? ducite spadas,
atque simul mecum Baldo chiocchemus adossum. —
Tunc omnes pariter brandos in fretta cavatos
menant de piatto, Baldumque toccare procazzant;
qui ferit in fianchis, qui retro, qui ferit ante.
350Ast ita non pirlat, quum foemina fila revolgit,