Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/79

Da Wikisource.

liber vigesimus secundus 73

495Barrus erat, giottus, latro, fur, forca, trufator.
Quid restat? stradiottus erat, queo dicere peggium?
Sed quia per guerras stradiotica semper usanza est
ferre scaramuzzas, aut appizzare baruffas,
inde attaccatis armis se trare dabandam,
500Pizzacapellettus seu Pizzaguerra vocatur.
Hac hominis spetie sibi servit cura Seraphi,
impresasque novas ad efettum mandat ob ipsum,
sicut certa monet sibi constellatio cosas.
Alter erat iuvenis, quo non formosior unquam
505Narcissus fuerat, non castior ipse Iosephus.
Is nihil omnino mangiat, pissatque, cagatque,
sed fortunato semper nutritur amore.
Bellus amat bellum, bello redamatur amante,
nec zelosiae squarzatur dentibus unquam,
510nanque fit a stellis bene iunctis certus amari.
Haec quoque gratificat complexio diva Seraphum,
egregiasque facit, prout chiedunt tempora, provas.
Cui Rubinus erat nomen, cognomen Ubaldus.
     Ergo hic Seraphus traxit de pectore librum,
515dumque legit, magni tres cervi protinus adsunt.
Ore brias, ut equi, gestant et tergore sellas.
Hos montare iubet, redinasque molare, Seraphus,
unde simul strictis calcagnibus, oreque chiuso,
menteque raccolta per opaca silentia trottant,
520imo volant, quoniam portantur supra diablos.
Itur ad orbescam quocumque guidatur ab illis,
inque oculi motu post Baldi terga fuere.
— Sistite — tum dixit Serraphus, — sistite cervos,
ecce mihi Baldi grottas illuminat elmus. —
525Tunc dismontatur, cervosque andare iubetur.
Inde petras upupae signentas quisque stupendas
collocat in bocca, quo facto nemo videtur,
ast invisibilis vadit, neque cernitur usquam.
Ergo simul properant: alios comprendere possunt,
530at non comprendi, velut est essentia rerum.