Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/86

Da Wikisource.
80 baldi

confugiuntque super crocodilos valde fugatos.
100Intrarat sed iam medium Fracassus in amnem,
et Ruffo veluti pollastro colla tiravit.
Baldus it ulterius, facit altris lampade scortam,
multaque ragionant de Nili fonte latentis,
dumque simul tempus simili sermone trapassant,
105ecce nigram boccam montis reperere forati,
quae totum largo sorbet sbusamine flumen.
Hic mancant ripae Nilo, totumque meandi
hic vanescit iter, drittas fluit unda per alpes.
Compagni fixas sabiae tenuere pedattas,
110nulla pedestrandi conceditur ultra facultas,
nec datur andandi senterus euntibus illuc,
ni sibi sint pennae, seu nandi, sive volandi,
sed nec habent ullam barcam, nec Dedalus illic
ullus adest, qui tunc inceret bracchia pennis,
115nec nodandi etiam modus est, aut tempus et ordo,
namque sub armorum peso traherentur ad imum.
Ergo hic Fracassus medias se balzat in undas,
quas spruzzare facit ter centum bracchia sursum;
et licet ingentis bustum manifestet homonis,
120sgozzolat ipsa tamen madefactis braga culattis,
per moiamque menat grossos andando galones.
— Heus — vocat, — o socii, cunctis provisio rebus
semper adest, modo sit cordi prudentia nostro.
Supra meam schenam saltate gaiarditer omnes:
125sum dispostus ego vos totos ferre per amnem. —
Baldus ait ridens: — Poteris, Fracasse, quid audes? —
Respondet: — Non vos, minimi qui ponderis estis;
verum, si sit opus, populum portabo Milani.
Herculus, ille gigas, fertur portasse cadregam
130Iuppiteris, qua tota sedet fameia deorum.
Nec pulmonus ego saldus sub pondere stabo
octo putellorum, qui nostris forzibus estis? —
Tunc omnes saliunt schenam, spallasque gigantis,
ac si cum scalis fortezzam prendere voiant.