Vai al contenuto

Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/88

Da Wikisource.
82 baldi

Tur lu cantemus, Tur lu capra mozza sonemus.
Quid Ramacina facit quia non venit illa marito?
Cantemus tararan, cantemus tantara taira. —
     Denique perveniunt ubi giorni lusor habetur,
175ac ibi discarigat se pondere schena gigantis.
Non tamen extemplo potuerunt cernere lucem,
sed fecere velut facimus quum mane iacentes
poltronizamus nolentes surgere lecto,
quamvis ad mezam sol spargat lumina gambam,
180sed quum fanteschae veniunt aperire fenestram,
slongamus cordas, asinorum more, lautti,
nilque lusimentum giorni guardare valemus.
Sic isti, egressi tenebris, vix lumen inalzant
sursum oculorum, barbaiati lampade solis.
185Sed mox vezzati, mirantur quomodo possit
esse sub hac terra, aut terrae in viscere giornum.
Hic alium siquidem mundum catavere novellum,
hic ve novum solem, nova saecla, novasque posadas.
Artibus at magicis memorant ea facta sotacquam,
190nam maris ad fundum noscunt se denique giuntos.
Hic absque arboribus grandis campagna videtur,
qua non est maior per longum perque traversum,
Veronae campagna vetus, campagna vel illa
qua se menchiones Godii super aethera iactant.
195In medio campi magnus petit astra palazzus,
de quo mille vident longe fumare caminos.
Illic scroffa suam plantarat Gelfora sedem,
banditamque tenet semper maga pessima chortem,
perque suum regnum multas fabricarat Arenas,
200atque Colossaeos, qualem Verona theatrum
nunc habet, atque illic tenet omni tempore vaccas,
ut simili tota urbs semper stet netta ledamo.
Sed magnum factum, mirandaque folla videtur:
quod pelagi fundus stet in altum more solari,
205nec fluat abassum, quamvis agitetur ab austris;
per quem sol radios spargit, penetratque liquores,