Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/90

Da Wikisource.
84 baldi

namque viandantus cent’annos tempore monstrat,
cui reposare magis, quam circum ire bisognat.
245Tum peregrina virens facie, tenerinaque multum
ad prigolum vadit ne sole scoletur eundo.
Blandidulos oculos in terram semper abassat,
quos aposta levat quandoque, tiratque saëttas,
deque balestranti vista dardeggiat acutas.
250Praecurrens socios hanc primius Hippol adocchiat,
et iam sicut erat solitus veschiatur in illa.
Baldus amorevolo vecchium sembiante salutat.
Mox ait: — Unde venis, quo vadis, quod tibi nomen? —
Respondet: — Venio paradisi e partibus alti,
255vadoque ad infernum, Pasquinus nomine dicor. —
Baldus ait: — Quis te paradisum linquere fecit?
nonne bonum bravumque illic tu tempus habebas?
Cambius iste tuus malus est, lassare beatos,
ire ad damnatos, miror quae causa sit ista. —
260Respondet malvecchius: — Ego sum pratica mundi,
nec tegit indarnum mihi barba grisissima pectus.
Crede mihi experto, te stessum fallis, amice;
ingannatur homo, paradisum qui putat esse
deliciis plenum, allegrezzis atque solazzis.
265Sunt cinquanta anni quod ego plantando tavernam
ostus eram Romae, tam toti cognitus urbi,
ut mea perpetuis ibi stet nomanza diebus,
meque patres statua decorarint, sicut usatur
de signalatis fieri, dignisque triumpho.
270Non est poca tibi virtus, aquirere famam
talibus in rebus, quales gradire videbis
regibus et papis, mitris, rossisque berettis.
Quapropter studium tribus artibus omne trovavi:
arte coquinandi, buffonis, tum rofiani.
275His ego pro meritis larghissima dona rochettis
saepe guadagnavi, multosque insemma placeros;
unde sciens hominum tantorum facta, prodezzas,
artes, virtutes, meritos et caetera vitae,