Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/99

Da Wikisource.

liber vigesimus tertius 93

Talia dum crespo considerat ore baronus,
ecce cadenatum grandi rumore Bocalum
huc strassinari, calzis pugnisque domari
570prospicit a vulgo sguataro, turpique canaia.
Undique, guardandi causa, populazzus adibat;
undique concurrunt, poverumque offendere cercant.
Spingitur ante thronum reginae calzibus, urtis,
pugnadis, goffis, schiaffis persona Bocali,
575qui cridat et chiamat, perdonum saepe rechiedit,
inque fededium giurat fecisse nientum.
Gelfora capturae causam tumefacta domandat.
Respondetur ei: quod pessimus iste giotonus
intrarat furtim propter robbare cucinam,
580et iam fardellum de caso, deque botiro,
fecerat, inde duos guataros bastone gratarat,
nec quod scriptus erat regalis servitor aulae,
nec quod sallarium bruttus manigoldus habebat,
nec qua venisset banda parlare volebat.
585Gelfora sdegnoso voltat sembiante visaggium,
et pariter spudans veluti stomacata, locuta est:
— Hinc via, hinc, oybo, procul hunc menate gaioffum.
Hinc cito, quae indusia? me mastinazzus amorbat.
O quam poca fuit discretio vestra, balordi!
590Vos ne meis oculis hanc praesentasse carognam?
Ite viam, rozzamque eius voltate figuram. —
Protinus hoc iussu streppatur ab inde tapinus,
totaque turba retro seguitat — Day dayque — frequentat.
Extrorsum trahitur, suffertque in corpore bottas,
595quales non asini comportat schena pigrazzi.
Baldus apena tenet se se: bis, terque, quaterque
spadonis manicum propter sfodrare cavarat.
Pur tamen alquantum patitur pro cernere finem,
ut qui diversas optat cognoscere provas.
600Denique nescio quo Boccalus tingitur uncto.
Ecce statim longas paulatim stendit orecchias,
mostazzumque procul mandans quasi toccat arenam.