Pagina:Giuseppe Sordini Il duomo di Spoleto.djvu/48

Da Wikisource.
42 giuseppe sordini


fate canonicae et quicquid predicta canonica deinceps iuste acquisitura est, tam largitione predicta episcopi Andree siue omnium successorum eius quam oblatione quorumcumque fidelium in plebibus et cappellis decimis | et primitiis, terris et uineis seu cuiuslibet generis possessionibus, salua in omnibus reuerentia proprii episcopi. Concedimus itaque tibi Petro preposito et omnibus eiusdem [can]onicae fratribus uestrisque omnibus successoribus hec omnia que suprascripta sunt. Statuentes ut nullus archiepiscopus episcopus Rex dux marchio comes seu aliqua | ecclesiasticarum uel secularium magna paruaque persona uos inquietare et iam dictam canonicam de omnibus supra memoratis rebus diuestire uel quid ab eius iure in aliud transferre presumat, seruato in omnibus iure sanctae Romanae ecclesiae et priuilegio. Quisquis autem temerario ausu, quod absit, huius nostre sanctionis priuilegium | contraierit et illud in totum partemue infregerit, nisi ammonitus digna satisfactione quod contra nostra apostolica statuta deliquerat, emendauerit, sciat se apostolice excommunicationis ac anathematis uinculo grauiter innodatum ac per hoc cum diabolo et angelis eius atrocibus penis miserabiliter deputatum. | At uero qui pio intuitu custos et observator huius nostrae statutionis extiterit, apostolicae benedictionis habundantia repleatur.

R. BV.

Datum Narnensi urbe XVII. Kal. februarii per manus Petri clerici fungentis uice Retri sancte Romane ecclesie subdiaconi ac bibliothecarii, anno ab incarnatione domini milesimo sexagesimo VIIII, pontificatus vero domni Alexandri pape secundi VIII, indictione VII.

B. dep.