Pagina:Gozzi - Memorie Inutili, vol 1, 1910 - BEIC 1837632.djvu/229

Da Wikisource.

parte prima - capitolo xxxiv 223

Natalis Lastesii ad Carolum Gozium


hendecasyllabi


     Gozzi floscule, Gozzi ocelle vatum,
cui linguae venus et lepos etruscae
leni ex ore fluit malos poetas
gaudenti sale perfricare multo;
urges officiosus, atque blandam
Balborum genus inclitum puellam
commendas prece non malis poetis:
candore ut niteat perinde carmen,
lacte ut purior illa, liliisque
coetus virgineos renidet inter:
illam os atque oculi ut decent modesti,
ut simplex tunica atque mensa simplex,
sic et versiculis decus pudorque
adsit, nil tumidum, nihil sit audax,
et nugis careant, inaniisque.
Fugit te ratio? An patere dudum
nescis hoc stadium malis poetis,
totum quod rapidis vorent quadrigis?
Bonorum hic piger, odit ille trita
argumenta; senex hic arma fixit;
non tempus vacuum alteri; horret alter
misceri Baviisque Maeviisque
et saeclo tacet hostis inficeto.
Eheu pagina, crede, lenta surget;
paucique et graciles et indiserti
Balborum genus inclytum puellam
laudabunt tibi. Quare, ocelle vatum,
si quid iam meditaris urbi amicum,
quod Zattae, Albritiique praela vincat,
quod aures sonitu impleat capaces,
in rem consule; gratiaque sarta
iunge, o, foedera cum malis poetis.