Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
Leonardus Crassus Veronensis Guido Illustrissimo Duci Urbini S. P. D.
CUM semper Dux invictissime ob singulares virtutes et famam tui nominis te colui et observavi, tum maxime ex quo frater meus tuis auspiciis in Bibienae obsidione militavit, quicquid enim tunc per te in eum collatum fuit, id autem multum fuisse saepe memorat benignitatem et humanitatem in se tuam referens, id totum ad Crassos omnes pertinere arbitrati sumus, et quod unus tulit, id omnes tibi acceptum ferimus, nec iam ei concedimus, ut magis tuus sit, quam nos omnes sumus. Sed fratres mei occasionem expectant causa tua non modo sua omnia, sed vitam etiam exponendi. Ego autem, qui pro virili mea, quo nam pacto me tibi aperiam saepe cogito, cogitaboque, donec perfecero, nunc in voti mei spem venio aliquam. Nam, cum sciam tecum non fortunae bonis plus agi posse, quam aquis (ut fertur) cum mari, solasque apud te literas et virtutes posse, literis aditum ad te tanquam vadum tentavi. Venit nuper in manus meas novum quoddam et admirandum Poliphili opus (id enim nomen libro inditum est) quod ne in tenebris diutius lateret, sed mortalibus mature prodesset, sumptibus meis imprimendum et publicandum curavi. Verum ne liber iste parente orbatus veluti pupillus sine tutela, aut patrocinio aliquo esse videretur te patronum praesentem delegimus, in cuius nomen audaculus prodiret, quo, ut ego amoris nunc et observantiae in te meae ministro et nuncio, sic tu ad studia, et multiplicem doctrinam tuam socio saepe utereris. Tanta est enim in eo non modo scientia, sed copia, ut cum hunc videris, non magis omnes veterum libros, quam naturae ipsius occultas res vidisse videaris. Res una in eo miranda est, quod cum nostrati lingua loquatur, non minus ad eum cognoscendum opus sit graeca et romana, quam tusca et vernacula. Cogitavit enim vir sapientissimus, si ita loqueretur, unam esse viam, et rationem, qua nullus, quin aliquid disceret veniam negligentiae suae praetendere posset, sed tamen ita se temperavit, ut nisi, qui doctissimus foret in doctrinae suae sacrarium penetrare non posset, qui vero non doctus accederet non desperaret tamen. Illud accedit, quod si quae res natura sua difficiles essent, amoenitate quadam tamquam reserato omnis generis florum viridario oratione suavi declarantur, et proferuntur figurisque et imaginibus oculis subiectae patent et referuntur. Non hic res sunt vulgo expositae et triviis decantandae, sed quae ex philosophiae penu depromptae, et musarum fontibus haustae quadam dicendi novitate perpolitae ingeniorum omnium gratiam mereantur. Suscipias igitur princeps humanissime Poliphilum nostrum, qua doctos fronte soles, et ita suscipias, ut cum animi grati munusculum sit, tui Leonardi Crassi admonitus libentius legas quod si (ut spero) feceris, et hic nullius censuram