Pagina:Istorie dello Stato di Urbino.djvu/12

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

Link al jpg originale full size

13


Ad Reverendiss. Patrem Magistrum


VINCENTIUM MARIAM


Cimarellum Eugubij Inquisitorem


Historicum Disertissimum.


Qui potuit calamo Corinaltum extollere Cœlo
   Aut Solem, aut Solis credo fuisse manum:
Dissimile hoc unum, quòd nullis occidet undis
   Invidia maior; cætera solis haber.
Dextra illi est Oriens; Cœlum mens provida; Motor
   Patriæ amor; Cives sydera; gesta nitor,
Scripta diem gestant Cimarelli, & grandia secum,
   Tela ferunt lucis; garrule Mome cave.



Ad eundem.


Hunc Cimarellum Astra? quem grandem facit
Diserta lingua; quem vehens Cœlo inferit
Inter gigantes literarum Historia ?
Si hunc Cimarellum; Principem etiam parvulum
Nitoris esse dixerim, & volumina
Immensa Olympi parvula. Tace si sapis
Profana lingua, & maximum culmen voca,
Qui pleno Apolline superat salustium;
Et esse Cœlum Palladis nemo ambigit.