Pagina:La Religione e provida vigilanza.djvu/5

Da Wikisource.
 
 
5


tam in iisdem abrogatis Festis, quam in eorum vigiliis retireri, et sicut prius in quacumque Ecclesia celebrari mandamus, Sacrum vero jejunium, quod in prædictis vigiliis habebatur, ad quartas, et sextas ferias Adventus transferendum, ibidemque servandum edicimus, et constituimus. Ut autem non solum Clerici, et divites homines sæculares, qui etiam diebus non festivis Sacrosancto Missæ Sacrificio, ac Divinis Officiis, quod vehementer cupimus, adesse possunt, sed etiam ii, qui rusticis detenti laboribus, Ecclesias diebus tantum Festis adeunt, Sanctorum Apostolorum, ac Martyrum, quorum solemnitates superius abrogavimus, memoriam servent, ac venerentur, volumus, ac præcipimus, ut die xxix Junii ultra præcipuam Ss. Petri, et Pauli solemnitatem, etiam aliorum Apostolorum, et die xxvi Decembris ultra præcipuum S. Stephani festum, etiam aliorum SS. Martyrum memoria celebretur. Quare die xxix Junii in Calendariis Ecclesiasticis ita Festum describendum erit = SS. Petri, et Pauli, et Commemoratio omnium Apostolorum = ac tam in Officio, quam in Missa addetur = Commemoratio de Communi Apostolorum = die vero xxvi Decembris ita notetur Festum = S. Stephani Protomartyris, et commemoratio omnium SS. Martyrum = ac tam in Officio, quam in Missa addenda erit = Commemoratio de communi plurimorum Martyrum = Hæc Nos, etc.

Eccovi adunque la mutazione, cui dobbiam noi tutti conformarci, in un punto di pura disciplina della S. Chiesa, immutabile però sempre nel suo spirito, e ne’ suoi Dogmi: mutazione dettata da carità paterna, la quale mirando sempre a Dio, e a promoverne la gloria, e onore, non già si abbassa alla necessità, e debolezza della corrotta nostra natura e ingorda per secondarla, e fomentarla, ma sibbene per risanarla, e rinvigorirla; onde più animosi, e forti aneliamo a’ beni spirituali, e celesti, che è quanto dir volle il Sommo Pontefice nel principio del suo Breve: ut ..... ad spiritualia consectanda fieri promptiores, alacrioresque possint.


 
 
E così