Questa pagina è stata trascritta, formattata e riletta. |
63 |
DECRETUM PRO CUDENDIS MONETIS IN CHIO
MCCCCLXXVIIII DIE XV SEPTEMBRIS.
Spectati et prestantes Domini Novem Gubernatores civitatis et insule Chij in Janua constituti. Quorum nomina sunt hec:
Raphael Justinianus q. Francisci - Gregorius Adurnus — Baptista Justinianus q. Johannis — Johannes Justinianus q. Vescontis — Thomas Justinianus q. Juliani — Raphael Justinianus q. Thomae — Lucas Justinianus Antonii — Bernardus Paterius subrogatus loco q. Domini Baptiste de Goano et Franchus Justinianus de Banca.
Certiores facti ex litteris et verbo quod monete argentee quae fiunt in Chio ita debiles et non idonee sunt. Ex quo fit quod locus ille propter talem abusum ac pariter mercatores grandem iacturam patiantur et ob id volentes huic damno occurrere, habito prius consilio cum Magnificis Dominis Antianis et spectato officio Chii ac etiam cum diversis civibus et mercatoribus ex prestantioribus civitatis laudantibus rei monetarie et solutionibus faciendis de remedio opportuno provideri ne ob ipsam causam civitas illa a solita mercatura decideret. Re ipsa mature revoluta et inter eos examinata pro bono et utilitate loci Chij et populorum illius insule ac mercatorum qui civitatem illam frequentant omni via iure modo et forma quibus melius et validius potuerunt et possunt. hoc solemni decreto perpetuis temporibus valituro statuerunt deliberaverunt ac decreverunt: Quod omnes et singuli contractus cuiuscumque conditionis qualitatis ac manerei (sic) in hanc usque diem facti in civitate et insula Chij tam inter mercatores Januenses quam inter incolas et habitatores dicte insule seu extraneos vel alios cuiuscumque generis et nominis ita ut quipiam exclusus non intelligatur sed generaliter inclusus. et pariter celeri contractus omnes de cetero faciendi a die publicationis presentis decreti in civitate Chij et exinde per mensem proxime secuturum vigore quorum contractuum solvi debent ducati Chij ducati ipsi solvantur et solvi debeant ad rationem et computum caratorum sexaginta octo pro singulo ducato Chij.
Item statuerunt el decreverunt ut ziliati fabrica...(ti?) in Chio non possint de....(cetero?) elapso termino suprascripto expendi nec in solutum dari nec insuper quis cogi possit directe nec per indirectum illos accipere statuentes ac decernentes quod elapso dicto termino de ipsis ziliatis fieri debeat Bogionum in publica cecha.