Pagina:La zecca di scio.djvu/77

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

65


Cum suprascriptam deliberationem per Gubernatores civitatis et insule Chij in Janua constitutos factam intellexissent omniaque in ea contenta. Cognoscentes illam cedere utilitati maxime illius insule, cui equum sit in omnibus iustis causis favere, omni iure via modo et forma quibus melius potuerunt et possunt ipsam deliberationem et omnia in ea contenta approbaverunt et ratificaverunt approbant et ratificant. Ita quidem ut nullo umquam tempore opponi illi recte vel indirecte a quocumque possit mandantes spectato nunc potestati Chij aliisque futuris nec non gubernatoribus Mahone dicti loci aliisque futuris quatenus sub pena fideiussionum per eos prestitarum et prestandarum que in casu contrafactionis irremissibiliter exigentur deliberationem ipsam observent faciantque ab aliis inviolabiliter observari. Volentes insuper et mandantes quod omnes et singuli ufficiales et magistratus comunis Janue ubilibet constituti deliberationem ipsam observent nec cuicumque ipsi contravenire volenti audientiam prestent, sub pena sindicamenti aliaque graviori arbitrio ipsorum Ill.mi Dni Ducis consilii et officii. Et ne quis de suprascripta deliberatione ignorantiam possit pretendere mandatur dicto potestati ut de ea publico preconio in locis consuetis civitatis Chij noticiam faciat sub pena predicta. In quorum maius testimonium has nostras literas registratas iussimus sigilli nostri impressione muniri.