Pagina:Le monete di Venezia.pdf/364

Da Wikisource.

documenti 347


esse insimul in aliqua camera pallaoii sub pena sol. X pro quolibet non reniante. Et notarius qui eis deputabitur teneatur per Sacramentum apunctare illos qui non venient ad campanas ut dictam est, et mittere illos pro cadatis Advocatoribus communis, qui exigant penas habendo partem ut de aliis sui officii. Et si aliquis ex dictis Sapientibus quoquo modo deficeret, elligatur alius vel alii loco eius. Et nichilominus remanentes intérim procedant in factis predictis per tres eorum ad minus in concordia. Et non possint refutare sub pena librarum C. pro quolibet eorum. »

Et eliigantur dicti Sapientes per duas manus ellectionum in Maiori Consilio, et unam per scrutinium inter dominum, consiliarios et capita. Et respondeant die qua elligentur vel altera per diem ; et sint per unum annum, habendo ducatos X pro quolibet in mense ut adimpleatur intentio terre. In fine quorum per unum mensem ante provideatur per ducale dominium ut videbitur melius, vel de elligendo sapientes de novo, vel de ellongando eis terminum sicut utilius videbitur pro bono terre. Et si consilium etc. De parte 420 ; — de non 43 ; — non sinceri 17.

Item fuit dicta pars primo capta in XL, ubi fuerunt

de parte 35 ; — de non 3 ; — non sine. 0.

Electi Sapientes primo

Ser Johannes Nicolaus Rubeo et sucessive de aliis.
Ser Johannes Nicolaus Rubeo
Sor Johannes Bembo ser Marci
Ser Andréas Gradonicho
Ser Daniel Cornario et
Ser Bernardus bragadino

Maggior Consiglio, registro Novella, carto 155, e Saturno, c. 98.


DOCUMENTO XVI.

MCCCLXXVIIII, die IIII maij.

Cum moneta argenti que exit de cecha nostra pro quinto vadat soldi quatuordecim denarii sex grossorum pro marcha;

Vadit pars, quod dicta moneta decetero ire debeat soldi quindecim grossorum pro marcha, declarando quod si dicta moneta ibit ab uno soldo, vel ab uno nsque duos parvorum pro marcha, plus vel minus forent, habeatur quod