tur ex p.o De anima 64, ubi ait Aristoteles, rectius dici hominem intelligere per animam, quam animam intelligere, quamvis anima intellectiva sit forma immaterialis: ergo pari ratione rectius diceremus, caelum agere in inferiora per intelligentiam, quam intelligentiam esse ipsam primam causam quae agit. Confirmatur haec eadem ratio ex anima rationali: nam haec est forma non inhaerens materiae1; immo etiam multi existimant, secundum Aristotelem esse tantum assistentem, ut Averrois, et tamen nunquam Aristoteles ita loquitur de anima rationali sicut de intelligentiis; nam docet quidem posse separari, non tamen esse omnino extra magnitudinem; unde videtur Aristoteles indicare, intelligentias esse magis separatas a materia quam animam rationalem. Confirmatur demum: quia toties videtur dubitare Aristoteles de anima rationali an sit forma, ex eo solum quod intelligit, quamvis per phantasmata2: et tamen nunquam dubitavit, an intelligentia esset forma caeli; cum tamen ibi sit maior ratio dubitandi, quia operatio illius, idest intellectio, non solum subiective sed ne obiective quidem pendet a corpore. Ex quibus patet, Aristotelem exitimasse, intelligentiam non esse formam.
Docet, 2o, Aristoteles, intelligentias esse immobiles etiam per accidens: quod colligitur ex 8 Phys. 52, ubi habetur, quod in movendo movetur per accidens, non posse movere aeterno tempore; ex quo loco patet, intelligentias non esse formas, quia forma movetur per accidens ad motum corporis. Respondent adversarii, ex hoc loco colligi solum, intelligentiam non esse formam inhaerentem3 materiae: haec enim movetur per accidens. Contra, primo: Aristoteles, 2o Topicorum c. 3o, arguit contra ponentes ideas immobiles: Ideae sunt in nobis; sed, motis nobis, omnia moventur quae sunt in nobis; ergo [etc.]: et tamen certum est, ideas non inhaerere4 materiae et esse separatas: ergo [etc.]. 2o: anima rationalis est forma immaterialis; et tamen per accidens movetur ad motum corporis: ergo [etc.]. 3o: intelligentia est forma informans; ergo communicat actum suum caelo5: sed compositum illud, habens actum intelligentiae6, movetur: ergo simul per accidens movetur actus§ 1....................................................................
- ↑ 6. inherens materia —
- ↑ 14. fantasmata —
- ↑ 24. inherentem —
- ↑ 28. inherere —
- ↑ 31. caelum —
- ↑ 32. actu intelligentia —
- ↑ (1) Qui il manoscritto rimane interrotto: di che vedasi l'Avvertimento.