Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/18

Da Wikisource.


Quaestio1 prima.


Quid sit id de quo disputat Aristoteles in his libris De caelo.


[P.a opinio.]Qui obiectum totius Physicae corpus generabile et corruptibile constituunt, hi sentiunt considerari ab Aristotele caelum et elementa prout sunt principia rerum generabilium et corruptibilium; nam caelum, secundum hos, est causa efficiens generationis et corruptionis2, elementa autem causa materialis. Horum opinionem confutavimus in quaestione De obiecto totius Physicae.§ 1

[2.a opinio.]Alexander, referente Simplicio in prooemio3 horum librorum, putat 10 obiectum esse universum, prout complectitur caelum et quatuor elementa, quae sunt corpora simplicia: quare nomine caeli, in inscriptione horum librorum, putat intelligendum esse universum, secutus Aristotelem, qui, in p.o libro t. 96, inter alias caeli acceptiones, hanc quoque usurpat. Hanc sententiam Zimara in sua Tabula tribuit Averroi, eamque aperte tuetur D. Thomas4, docendo obiectum esse universum secundum suas partes integrales. Quod si illi obiicias, plantas etiam et animalia esse partes integrantes universi, respondet disparem esse rationem corporum simplicium, plantarum atque animalium: nam plantae et animalia non habent determinatum situm nisi ratione elementorum 20 praedominantium, neque proprie sunt partes integrales universi.

  1. 1. Questio
  2. 6. coruptionis
  3. 9. proemio
  4. 15. Tomas: e così le molte altre volte che ricorre.

  1. Cioè in altra delle quaestiones alla cui serie appartengono questi studi scolastici: di che è stato toccato nell’Avvertimento. Troveremo altri simili rimandi.