Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/20

Da Wikisource.

iuvenilia 17

partibus: et hoc modo est quidem considerationis physicae, non tamen tanquam obiectum sed tanquam passio obiecti, cum obiectum sit aliquod corpus naturale.

[2a conclusio.]Dico, 2°, caelum non considerari per se tantum in his libris. Probatur conclusio, quae est Aristotelis ubi supra. Probatur ratione: quia, ex Simplicio, maxima pars huius operis posita est in elementis; nam in 3° et 4° libro agit Aristoteles de natura et qualitatibus elementorum; in 2° libro, a t. 77 usque ad finem, agit de terra; in p.°, ubi tractat de aeternitate et unitate, agit etiam de elementis: ergo elementa§ 1 non considerantur consecutive et per accidens, sed per se. 2o, elementa sunt per se scibilia, et non nisi a physico; ergo [etc.].§ 2 Patet etiam hoc, quia in 2° libro utitur prooemio1; quod indicat, de elementis agi per se.§ 3

[3a conclusio.]Dico, 3°, obiectum non esse corpus mobile ad ubi. Probatur conclusio: quia obiectum alicuius pantis debet respondere obiecto totius; sed obiectum totius Physicae est corpus naturale, ut naturale; ergo obiectum alicuius partis Physicae non potest esse corpus mobile ad ubi. Conclusio est Aristotelis, non quidem in actu signato, sed in actu exercito; cum ipse agat de elementis, ut diximus, in duobus libris per se.

[4a conclusio.]Dico, 4°, opinionem Simplicii mihi probabilissimam esse. Pro cuius faciliori intelligentia, suppono duo: alterum est, obiectum totius Physicae esse corpus naturale, ut naturale; alterum est, obiectum totale alicuius scientiae illud esse ad quod caetera, quae in scientia tractantur, reducuntur, partiale vero esse illud quod continet aliquam partem vel speciem totalis obiecti. Probatur ita conclusio. In 8 libris Physicorum Aristoteles egit de principiis et passionibus corporis naturalis; ergo, cum hi quatuor libri sint pars totius Physicae, debuit ab Aristotele agi in his vel de aliqua parte, vel de aliqua specie, totius obiecti: sed duae tantum sunt species et partes totius obiecti physici, corpus simplex et corpus mixtum; et de mixto egit in lib. Meteo-

  1. proemio —

  1. Qui nel manoscritto si trascorre alle parole della linea seguente «elementa sunt etc.»: poi è cancellato e ripreso. Evidente segno di trascrizione: cfr. pag. 18, (3).
  2. Aggiungiamo, in parentesi quadra [ ], a simili «ergo» conclusivi, l’«etc.» che è necessariamente sottinteso, e che talvolta troveremo espresso.
  3. Da «Patet» a «per se» è aggiunto in margine.