![]() |
Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. | ![]() |
de motu. | 255 |
in ipsam demittatur, abcd; et magnitudo ef, in aquam demissa, si fieri potest, non demergatur tota, sed aliqua pars extet, nempe e; demergatur autem solummodo pars f, Necessarium itaque est, ut, dum magnitudo f demergitur, aqua attollatur: attollatur itaque superficies aquae ao usque ad superficiem st, Manifestum igitur est, tantam esse molem aquae so, quanta est moles partis magnitudinis demersae, nempe f: necessarium enim est
ut locus, in quem intrat magnitudo, evacuetur aqua, et tanta moles aquae removeatur quanta est moles magnitudinis quae demergitur. Est itaque moles aquae so aequalis moli magnitudinis
demersae, nempe ipsi f; quare et gravitas etiam
ipsius f aequabitur gravitati aquae so. Et quia
aqua so nititur sua gravitate deorsum redire ad pristinum suum statum,
sed hoc assequi non potest nisi prius solidum ef ex aqua auferatur et ab
aqua attollatur; solidum autem, ne attollatur, tota propria gravitate
resistit; ponuntur autem tum solida magnitudo tum aqua in hoc statu
consistentes; ergo necessarium est ut gravitas aquae so, qua sursum
nititur solidum attollere, sit aequalis gravitati qua solidum resistit et
deorsum premit (si enim maior esset gravitas aquae so gravitate
solidi ef, attolleretur quidem ef atque expelleretur ab aqua; si vero
maior esset gravitas solidi ef, attolleretur rursus aqua: quae tamen
omnia ita consistentia ponuntur). Gravitas igitur aquae so aequatur
gravitati totius ef: quod quidem est inconveniens; nam gravitas
ipsius so aequatur gravitati partis f. Manifestum est igitur quod
solidae magnitudinis ef nulla pars extabit, sed tota demergetur.
Haec tota est demonstratio, quam quidem ita longioribus verbis explicavi, ut qui primum in ipsam inciderint, facilius intelligere possint; sed poterat etiam breviori sermone melius explicari, ita ut totum robur demonstrationis tale sit. Demonstrandum est, magnitudinem ef, quae aeque gravis ponitur ac aqua, totam demergi. Nam, si non demergitur tota, aliqua illius pars extet: extet autem e; et aqua attollatur usque ad superficiem st; et, si fieri potest, in hoc statu maneant tum aqua tum magnitudo. Quia igitur magnitudo ef gravitate sua premit et attollit aquam so; aqua autem so, ne attollatur amplius, gravitate sua resistit; necessarium est ut tanta sit gravitas ef prementis,
8. aevacuetur – 30. demostrationis –