Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
velocius moveri quod maius est: et hoc in 4 Caeli t. 26, ubi scripsit, quamlibet magnitudinem ignis sursum ferri, et velocius' quae maior esset; et sic quamlibet terrae magnitudinem deorsum moveri, et, similiter, velocius quae maior esset. Et idem, 3 Caeli t. 26, inquit: Sit mobile grave in quo b, et feratur per lineam ce, quae dividatur in puncto d; si itaque mobile b dividatur secundum proportionem qua dividitur linea ce in puncto d, manifestum est, in quo tempore totum fertur per totam lineam ce, in eodem partem moveri per lineam cd, Ex quo apertissime constat, velle Aristotelem mobilia eiusdem generis inter se eam servare in velocitate motus proportionem, quam habent ipsae mobilium magnitudines: et apertissime hoc dicit 4 Caeli t. 16, dicens magnum aurum citius ferri quam paucum1 Quae quidem opinio quam sit ridiculosa, luce clarius patet: quis enim unquam credet, si, exempli gratia, ab orbe lunae duae sphaerae plumbeae demitterentur, quarum altera centies altera maior esset, quod, si maior in una hora ad terram usque deveniret, minor centum horarum spacium in motu suo consumeret? aut, si ex alta turri duos lapides, quorum alter altero sit duplus in mole, eodem momento proiciantur, quod, minore existente in dimidia turre, maior iam terram sit assecutus? Aut, rursus, si ex profundo maris eodem tempore ascendere incipiant maxima trabes et parvum ex eadem trabe frustrum, ita ut trabes centies maior sit ipso ligno, quis unquam dixerit, trabem centies velocius ad summum usque aquae ascensuram esse?2 Sed, ut semper rationibus magis quam exemplis utamur (quaerimus enim effectuum causas, quae ab experientia non traduntur), sententiam nostram in medium afferemus, ex cuius comprobatione corruet Aristotelis opinio. Dicimus ergo, mobilia eiusdem speciei (eiusdem autem speciei vocentur quae ex eadem materia, ut plumbo vel ligno etc., conflantur), quamvis mole diiferant, tamen eadem cum celeritate moveri, nec citius descendere maior lapis quam minor. Qua conclusione qui mirantur, mirabuntur etiam, tam maximam trabem quam parvum
1. Celi – 3. terre – 24. cetices velocius –
- ↑ Da «et apertissime» a «paucum» è apposto marginalmente. Inoltre, dopo «magnitudines» Galileo aveva proseguito (e poi cancellò) come appresso: «et, hac eadem demonstratione repetita in sequenti textu, subdit haec verba: Velocitas minoris se se habet ad eam quae est maioris ut».
- ↑ Da «Aut, rursus» a «ascensuram esse» è aggiunto in margine.