![]() |
Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. | ![]() |
de motu. | 321 |
Verum, ut adhuc totum hoc negocium clarius explicetur,
exemplum particulare in medium aflferam. Sit linea ab, super quam fit
motus violentus ex a in b, naturalis vero ex b in a; sit autem mobile c,
cuius gravitas sit 4. Oportet igitur, ad hoc ut mobile c sursum
moveatur, ut in eo virtus motiva imprimatur maior quam sit illius
gravitas: ab aequali enim virtute non moveretur; nam nec grave
esset nec leve, cum sua gravitas aequaretur virtuti impressae, quae
est levitas. Sit ergo virtus, quae c usque ad b impellere potest, 8:
et quia virtus motiva, ut su23ra demonstravimus, continue remittitur
nec potest c movere nisi maior fuerit mobilis gravitate, patet quod
quando c erit in b, virtus impressa erit tanta quam est gravitas c.
Non enim erit minor, quia non impulisset usque ad b; nec maior,
quia adhuc ulterius impelleret: restat ergo necessario ut sit aequalis
Quando ergo c est in b, habet tantam virtutem impressam quanta
est sua gravitas, nempe 4: quae virtus, quia adhuc successive
debilitatur, statim atque diminui incipit, e se ad motum deorsum
convertit. Quando igitur ex primo puncto b descendere incipit, c
recedit cum tanta virtute impressa quanta est sua gravitas; quare
tardissime in principio talis motus movebitur: verum quo magis
virtus contraria remittitur et, consequenter, gravitas augetur,
motus quoque velocior contingit. Rursus, si 8 virtutis impressae
pellunt c usque ad b, patet quod potest imprimi tanta virtus
quae, tantum usque ad d, c impellat: quae certe minor erit
quam 8, sed tamen maior quam 4; tanta enim est gravitas c
resistens. Amplius, potest etiam imprimi tanta virtus quae
tantummodo usque ad e pellat c: quae, rursus, minor erit quam 4;
illa quae usque ad d impellit, sed tamen maior erit quam 4;
nam ab aequali 4 c non movetur. Et, similiter, poterit tantundem
virtutis imprimi, quae c per minima quaeque spacia, in linea ae
sumpta, sursum impellat. Verumtamen haec virtus, cum sursum
moveat, semper erit maior quam 4: et virtus omnis quae minor fuerit
quam 4, non solum c sursum non impellit, verum nec illi resistere
potest quominus descendat, cum a gravitate malori superetur: restat ergo
necessario, ut virtus impressa, quae sit 4, solummodo c substineat:
2. afferam, super quam — 3. sit aut mobile — 4. mobile a sursum — 6. nec gravis — 7. levis — 13. impellet — 16-17. deorsum naturalem convertit — 18. tanta vi virtute — 29. quaequae — 32. sursum impellit —