Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
de motu. | 337 |
etiam 1 abierit, et, quod consequens est, 1 gravitatis resumpsissent, ambo, dubio procul, eadem moverentur velocitate: sed, quia in eo tempore in quo e plumbo recessit 1 qualitatis, e ligno plus quam unum egressum est, et, per consequens, quando plumbum unum tantum gravitatis resumpsit, lignum plus quam unum acquisivit, hinc fit quod lignum tunc velocius motum est; et, rursus, quia, quando in ligno recesserat 2 qualitatis, in plumbo minus quam 2 abierat, factum inde est, plumbum tunc tardius moveri. Verum, quia tandem plus gravitatis acquirit plumbum quam lignum, sequitur, plumbum etiam tunc multo velocius ferri.
Caput . . . .
Cur proiecta ab eadem vi longius eo in linea recta feruntur, quo cum plano horizontis eadem angulos minus acutos facient.
Hanc non levem difficultatem ex his quae supra, cum de motu super
diversas ad horizontem inclinationes ageremus, scripsimus, quispiam
haurire posset. Cum enim ex illis colligatur, eo facilius grave sursum
impelli posse, quo planum, super quod fit motus, acutiores angulos
cum horizonte continebit; nunc autem contrarium afferre videamus;
merito alieni dubitandi ansa praebetur. Quae difficultas ut, quatenus
cum superioribus pugnare videtur, auferatur, est animadvertendum:
cum in superioribus dictum fuit, gravia eo facilius moveri sursum, quo
planum, super quod fit motus, magis fuerit inclinatum, intelligendum
esse de his, quae super solidum planum feruntur; nunc autem de his,
quae non ab alio substentata, verum in aëre suspensa, a sola virtute
impressa et substinentur et impelluntur; ut cum ex muralibus
tormentis ferrei globi extruduntur, quos certe constat per longius spatium
in eadem linea recta ferri, quo linea motus minus acutos cum horizonte
angulos efformaverit. Cuius effectus, quicquid dicant alii, ut veram
causam inveniamus, est animadvertendum, quemadmodum etiam supra
notavimus, virtutem impellentem acrius longe imprimi in eo quod
magis resistit, dummodo virtus ob debilitatem non languescat: quod
si rationem aliquam invenire possemus, ut idem grave plus nunc
3. in quo e ligno recessit — 13. faciet — 16. aurire — 19-20. quatenus contrarietatem cum — 26. per longiori spatio — 32. inveni. Prima aveva scritto inveni posset, poi sostituì possemus —