Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/35

Da Wikisource.
32 iuvenilia

Quaestio quarta.

An mundus potuerit esse ab aeterno1.


[P.a opinio.]Prima opinio est Gregorii Ariminensis, in 2o dist. p.a q.e 3 art. p.o et 2o, Gabrielis et Occam ibidem; quamvis Occam non ita mordicus tuetur hanc sententiam, quin etiam asserat contrariam esse probabilem. Hos secuntur Ferrariensis, in 8 Phys. qu. 15, et Ioannes Canonicus, in 8 Phys. q. p.a, et plerique recentiorum, existimantium mundum potuisse esse ab aeterno1 , tam secundum entia successiva, quam secundum entia permanentia, tam secundum corruptibilia, quam secundum incorruptibilia. In quam sententiam videtur etiam propendisse D. Thomas, in q. 13 De potentia Dei, et in p.a parte, ubi demonstravit non posse demonstrari procreationem rerum. [Probatur p.o] Probatur haec opinio: quia quicquid non implicat, a Deo potest effici; sed mundum ab omni aeternitate extitisse, non implicat; ergo [etc.]. Minor probatur: quia si implicaret, maxime implicaret vel propter Deum procreantem, vel propter ipsam procreationem, vel propter ipsam creaturam; sed nullum horum obstat quo minus mundus potuerit esse ab aeterno; ergo [etc.]. Minor probatur. Non enim implicat ex parte Dei producentis: quia si implicaret, maxime implicaret, vel quia nulla res producta potest esse coaeva2 suo productori; vel quia, cum Deus sit agens liberum, debet praecedere aliqua duratione suum effectum; vel quia, si creatura esset coaeterna3 suo creatori, non esset illi superior Deus in omnibus, nam in duratione esset aequalis4: sed nullum horum adimit aeternitatem creaturae: ergo [etc.]. Minor probatur. Non primum: quia in divinis Pater vere generat Filium, qui tamen Patri est coaeternus3 ; tum quia philosophi admittunt in rebus naturalibus aliquas causas efficientes, quae cum effectibus coexistant. Hinc D. Augustinus, probans non repugnare Filium in divinis coaeternum esse Patri, adducit hoc exemplum: splendoris ab igne proficiscentis; qui fuisset coaeternus suae causae, si illa fuisset ab aeterno. [Obiecto.]Dices, Aristotelem, in 12 Met. t. 16, docere, formam differre a causa efficiente in hoc, quod forma simul est cum eo cuius est forma: at vero causa efficiens est ante suum effectum: ergo etc. [R.o]Respondeo, Aristotelem ibi tantum contendere, formam simul esse cum composito, hoc est produci simul cum illo; non autem causas

  1. 1,0 1,1 2, 8. eterno
  2. 19. coeva
  3. 3,0 3,1 21, 25. coetern.....
  4. 23. equalis