![]() |
Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. | ![]() |
de motu. | 349 |
toties nop gravitas sit multiplex gravitatis c; quoties autem hk moles
molis b est multiplex, toties gravitas lm gravitatis d multiplex
accipiatur. Quia itaque moles efg et
gravitas nop aeque multiplices sunt ipsarum a
et c, quot moles sunt in efg, aequales moli a,
tot gravitate» erunt in nop, ipsi c gravitati
aequales: et quia gravitas c est aequalis
gravitati molis a, et gravitas c aequatur
gravitati n, et moles a moli g, erit
gravitas n aequalis gravitati molis g.
Similiter ostendetur, gravitatem o aequari
gravitati molis f et p gravitatem gravitati molis e: quare totius molis efg
gravitas erit nop. Simili autem modo ostendetur, gravitatem lm aequari
gravitati molis hk. Verum posita est moles efg maior mole hk: ergo
etiam gravitas ipsius efg, hoc est gravitas nop, maior erit gravitate
molis hk, nempe gravitate lm. Similiter autem ostendemus, secundum
quamcunque multiplicationem, si moles efg maior fuerit mole hk,
gravitatem quoque nop maiorem esse gravitate lm; et si efg minor vel
aequalis fuerit hk, ipsam etiam nop minorem vel aequalem esse ipsi lm:
et sunt efg, nop ipsarum a, c aeque multiplices; et hk, lm ipsarum b, d,
secundum quamcunque multiplicationem, aeque multiplices: ergo, per
definitionem aequalis proportionis, sicut moles a ad molem b ita
gravitas c ad gravitatem d, Quod demonstrandum erat.
His ita inspectis, accedamus iam ad explicandum quomodo causa motus deorsum sit excessus gravitatis mobilis super gravitatem medii: quod, ut supra etiam innuimus, tunc manifestum erit, cum ostensum fuerit, nullum, medium in gravitate non excedens, posse deorsum moveri naturaliter; et nullum, in gravitate excedens medium, in eo non descendere, nisi impediatur. Quia autem media, per quae fiunt motus, multa sunt, quia aqua aptissima est in qua intelligi possint motus tam sursum quam deorsum, de motibus tanquam in ea factis speculabimur: et, primo quidem, demonstrabimus, solida corpora quaecunque aeque gravia fuerint ac aqua, in aquam demissa, demergi quidem tota; non tamen adhuc deorsum in aqua moveri. Revocetur autem in memoriam quod supra dictum fuit, nempe ea corpora inter
2. gravitas ln — 10. gravitatis — 16. gravitatis — 21. quamcunque proportionem multiplicationem — 28. nullum medium in — 35. memoria —