![]() |
Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. | ![]() |
384 | de motu. |
gnitudinis moli aequalem habeat: et quia solida magnitudo ponitur
aqua gravior, erit aquae ae gravitas minor gravitate solidae
magnitudinis. Intelligatur itaque moles aquae ao, quae aequalem habeat
gravitatem gravitati bl: et quia aqua ae levior est ao secundum
gravitatem do, demonstrandum est, magnitudinem solidam bl deorsum ferri
tanta vi, quanta est gravitas aquae do, Intelligatur altera solida
magnitudo, aqua levior, primae coniuncta, cuius
quidem moles sit ao aquae moli aequalis,
gravitas autem eius sit aequalis gravitati aquae ae;
sitque dicta magnitudo lm: et quia moles bl
aequatur moli ae, moles autem lm aequatur
moli ao, ergo moles compositarum
magnitudinum bl, lm aequatur moli compositae aquae ea,
ao. Sed gravitas magnitudinis aquae ae
aequatur gravitati magnitudinis lm: gravitas autem
aquae ao aequatur gravitati magnitudinis bl:
tota ergo gravitas ambarum magnitudinum bl,
lm aequatur gravitati aquae oa, ae. Sed et
moles quoque magnitudinum ml, lb demonstrata est aequalis moli
aquae oa, ae; ergo, per primam propositionem, magnitudines ita
conipositae neque sursum neque deorsum ferentur. Tanta ergo erit vis
magnitudinis bl deorsum prementis, quanta est vis magnitudinis ml
sursum impellentis: sed, per praemissam, magnitudo ml sursum
impellit tanta vi, quanta est gravitas aquae do: ergo magnitudo bl
deorsum feretur tanta vi, quanta est gravitas aquae do. Et ex hoc
manifeste colligitur, quod solidum aqua gravius est in aqua tanto levius
quam in aere, quanta est in aere gravitas aquae molem habentis
ipsius solidi moli aequalem. Nam solidum bl in aere fertur deorsum
ea gravitate, quae ponitur aequalis gravitati aquae ao; in aqua autem
fertur deorsum tanta gravitate, quanta est gravitas do: gravitas
autem do exceditur a gravitate ao secundum gravitatem ae: quae est
gravitas aquae molem habentis aequalem moli solidi bl. Haec autem
omnia quae de aqua demonstrata sunt, de aëre quoque intelligenda
erunt. Ex quo universaliter patet, corpora illa deorsum ferri, quae
medio, per quod ferri debent, graviora sunt; ea vero sursum ferri,
quae medio, per quod ferri debent, leviora fuerint.
23. magnitudo m –