![]() |
Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. | ![]() |
390 | de motu. |
vis impellens, tunc mobile non amplius moveri motu violento, sed ad
naturalem se convertere. Ex quo aperte sequitur1 dum corpus quiescit,
tunc propriam gravitatem aequari virtuti impellenti: si enim maior
esset gravitas, tunc corpus descenderet; si vero maior esset vis
impellens, tunc corpus motu violenter moveretur. Ex quo manifestum
est, tandiu mobile quiescere, quam diu manet aequalitas inter
gravitatem resistentem et virtutem impellentem. Supponatur, 4°, idem
corpus grave ab aequalibus virtutibus per aequalia temporis spatia
substineri. His autem positis demonstratur, virtutem impressam a motore
successive in motu violento debilitari, nec posse assignari in eodem
motu duo puncta, in quibus eadem fuerit virtus impellens. Sit enim
linea ab, super quam fiat motus violentus ex a in b a virtute finita;
et quia talis motus, ex positione, non potest esse infinitus, terminetur
in puncto b, nec ulterius moveatur mobile. Dico itaque, virtutem
impellentem semper in tali motu debilitari, nec posse assignari in linea
ab duo puncta, in quibus eiusdem roboris sit virtus impellens. Nam,
si fieri potest, esto duo puncta c, d, et virtus in d non sit debilior
quam in c: erit, ergo, aut eadem aut fortior. Sit, primo, eadem.
Quia itaque mobile est idem, virtus autem impellens eadem in d
et in c, linea autem supra quam fit motus, cum sit eadem, idem
angulum continet cum horizonte, ergo mobile per aequalia spatia
movebitur ex punctis c et d: at ex c movetur usque ad b: ergo
ex d movebitur supra b: quod est absurdum; positum est enim,
non ulterius quam b moveri. Et maius absurdum sequeretur, si
diceremus, virtutem in d esse maiorem quam in c. Si itaque in
motu ab assignari non possunt duo puncta in quibus aequalis
fuerit virtus impellens, patet quod nec in tempore, in quo fit
talis motus, poterunt assignari duo momenta in quibus aequalis fuerit
virtus impellens. His positis et demonstratis, sequitur necessario, in
puncto reflexionis non dari quietem. Nanque, si datur quies quae
aliquod temporis spatium duret, dabitur etiam aequalitas inter
gravitatem mobilis et virtutem impellentem per aliquod spatium temporis
durans: at demonstratum est, virtutem impellentem semper et suc-
8. equalia – 9. impraessam – 12. ex a, b a virtute – 18. aeadem – 24. sequaeretur – 28. quibus eadem aequalis –
- ↑ Dopo «sequitur» l'Autore aveva prima scritto, e poi cancellò: «tunc corpus quiescere quando propria gravitas aequatur».