![]() |
Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. | ![]() |
400 | de motu. |
vetur cum celeritate 8; ergo idem mobile o in subtilitate c movebitur cum celeritate ut 1. Movebitur itaque o in medio c: sed medium c est crassius medio a (est enim medii a subtilitas 4 maior subtilitate c, quae est ut 2); in medio autem a positum est non moveri mobile o: mobile igitur o movebitur quidem per medium crassius, per subtilius vero minime: quod est absurdissimum et omnino indignum Aristotele.
Patet ergo, motuum velocitates non servare inter se subtilitatum
mediorum proportiones. Sed ut quasnam servent proportiones
innotescat, accipiamus veram causam tarditatis atque celeritatis motus
eiusdem mobilis; quam supra demonstravimus esse medii levitatem
aut gravitatem respectu mobilis. Et sit mobile a, medium autem c sit
in duplo levius medio b: non utique tempus in quo a movetur per b
erit duplum temporis in quo a movetur per c; hoc est, celeritas in c
non erit dupla celeritatis in b,1 Sit enim tempus,
in quo a movetur per b ipsum, d; et tempus, quo a
movetur per c, sit e. Et quia celeritas a in b spatio
tanta erit, quantus est excessus in quo gravitas a
excedit gravitatem b, ut supra demonstratum est; si
gravitas a sit 20, gravitas vero b sit 8, erit utique
celeritas d 12: sed, eandem ob causam, si gravitas c
sit 4, erit celeritas e ut 16: celeritas ergo e non
erit dupla celeritatis d. Quare, cum spatia b, c sint
aequalia in longitudine, non erit tempus d duplum
temporis e. Patet ergo, quod velocitas in medio e non est tanta,
quantam esse volebat Aristoteles, sed multo minor: nam, ex illius sententia,
velocitas 6 debuit esse, respectu velocitatis d, 24; est autem 16.
Manifestum est igitur quod, quo quidem levius erit medium, eo velocior
erit motus proveniens ex gravitate. Sed quia sub minori proportione
semper respicit velocitas velocitatem, quam raritas raritatem,
sequitur, quando raritas pleni respexerit raritatem vacui secundum
maximam omnium proportionum, non tamen velocitatem in pleno ad
velocitatem in vacuo eam debere proportionem retinere; ut falso ratus
est Aristoteles.
2. cum celerita – 13. duplus – 15. tempus in quo – 18. gravitatem b, erit utique caeleritas in tempore d ut 4, ut supra – 24. in spatio medio – 26. velocitatis d ut 24; est – 29-30. sequitur quod quando – 30. rexpexerit –
- ↑ Le parole da «hoc est» a «in b» sono aggiunte in margine.